# Historia anatomica 206.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 206.5 to 206.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.5

Nam cùm costae in exortu suo ad inferna inflectantur, fit vt dum externorum intercostalium motu, inferior costa ad superiorem adducitur, pectoris amplitudo maior euadat; dum verò superior ad inferiorem trahitur, internorum opere contrahitur pectus & angustius euadit. Quòd plures ad exspirationem, quàm in spirationem requirantur musculi, negamus; non enim numerus, qui quantitas est, agit, sed qualitas, robur quippe & vis musculorum, at validiores sunt & insigniores exspirationi dicati: dorsalis enim ille musculus, sacrolumbus dictus, duodecim habet validissimos tendines, vt huius solius maior sit quam omnium distendentium robur, adsunt praeterea tres abdominis musculi, obliquus ascendens, rectus & transuersus, necnon triangularis sterni, qui subclauio & serratis sunt validiores. Authoritas Galeni sententiae nostrae non aduersatur, neque enim scribit simpliciter & absolutè costarum omnes musculos thoracem constringere, sed intercostales diaphragmatis gratia comparatos esse vult, eosque omnes qui constrictioni dicati sunt, diaphragma deorsum trudere. Sit hoc igitur ratum, intercostales externos thoracem distendere, internos constringere; illos inspirationi, hos exspirationi inseruire. Habent porro intercostales musculi id peculiare, quod priusquam agant, figuram similem totis costis habent; curuam quidem extrinsecus; cauam autem intrinsecus; cum autem agunt, prementes quidem membranam & pulmonem, tantum intrò cedunt, quantum substantiam subiectorum instrumentorum cedentem habent, vt propterea dum agunt, minus curui fiant. Hostec De motu & ortu diaphragmatis. QVAEST. VIII. E diaphragmatis exortu eiusdemque motu, vix habeo quid dicam; ita enim dissentientes video Medicos, vt nihil certi ea de re quisquam statuat. Galenus & 5. de vsu partium, & 2.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
