Latin
207.5 to 207.7
André Du Laurens, Historia anatomica 207.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim in structura totus est διχότομος; ita &in actione sua varius: vt structuram habet sibi propriam, nec caeteris musculis communem; ita actionem edit reliquorum musculorum legibus nullo modo subditam Trahunt omnes musculi partem, in quam inseruntur; diaphrag. ma verò partem, à qua ortum ducit, trahit. Id autem quomodo fiat, paucis accipite. Carnosae diaphragmatis fibrae à thoracis circunferentia exortae, aequaliter contrahuntur omnes, vt circulum illum neruosum ad se trahant. Dum pari contentione trahunt; nihil mouent; cur enim ad anteriorem potius, quàm posteriorem, dextram, quàm sinistram partem mouebitur musculi centrum? Idem sanè circulo nerueo contingit, quod ferro magnete vndique circumdato; suspensum namque ferrum, manet immobile. Cum itaque diaphragmatis tendo ad principium carnosum &costas moueri nequeat, ob aequalem partium omnium thoracis contentionem; tunc principium versus finem trahitur, &flexiles costae ad circulum nerueum adducuntur, fitque ex ea fibrarum contentione exspiratio: quibus laxatis &in pristinum locum reductis, fit inspiratio. Est ergo diaphragmatis finis in medio, non in costarum extremis, &haec Picholominei etiam Medici &Philosophi celeberrimi, sententia est. Quod CC iiij Hosted by C De ortis diaphragmaris vulgaris opinio.