# Historia anatomica 207.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 207.5 to 207.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/207.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/207.5

Vt enim in structura totus est διχότομος; ita & in actione sua varius: vt structuram habet sibi propriam, nec caeteris musculis communem; ita actionem edit reliquorum musculorum legibus nullo modo subditam Trahunt omnes musculi partem, in quam inseruntur; diaphrag. ma verò partem, à qua ortum ducit, trahit. Id autem quomodo fiat, paucis accipite. Carnosae diaphragmatis fibrae à thoracis circunferentia exortae, aequaliter contrahuntur omnes, vt circulum illum neruosum ad se trahant. Dum pari contentione trahunt; nihil mouent; cur enim ad anteriorem potius, quàm posteriorem, dextram, quàm sinistram partem mouebitur musculi centrum? Idem sanè circulo nerueo contingit, quod ferro magnete vndique circumdato; suspensum namque ferrum, manet immobile. Cum itaque diaphragmatis tendo ad principium carnosum & costas moueri nequeat, ob aequalem partium omnium thoracis contentionem; tunc principium versus finem trahitur, & flexiles costae ad circulum nerueum adducuntur, fitque ex ea fibrarum contentione exspiratio: quibus laxatis & in pristinum locum reductis, fit inspiratio. Est ergo diaphragmatis finis in medio, non in costarum extremis, & haec Picholominei etiam Medici & Philosophi celeberrimi, sententia est. Quod CC iiij Hosted by C De ortis diaphragmaris vulgaris opinio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
