# Historia anatomica 208-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/208-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/208-3

QVAESTIO IX. etiam Galenus à recentiorum calumniis. CX possum me continere, quin rideam, dum video tyrunculos de AnaQtome dis eptantes, musculorum abdominis historiam & sectionem tam Nparui facere, vt qui eam ignorauerit, imperitus omnino & nouunculus apud illos habeatur. Ego sanè nihil in tota musculorum historia, magis Minuolutum vnquam iudicaui; neque adhuc quemquam, qui exquisitè epigastrij musculos integros & illaceros secuerit, vidi. Quàm miserè igitur fallantur, singulorum esto iudicium. Atque vt rem totam paucis explicem; in nomine, ortu & insertione musculorum abdominis, non leuis est error. Vulgus, obliquorum quatuor, alios statuit descendentes, alios ascendentes. Ego ascendere omnes puto, propterea illos externos aut priores; hos internos aut posteriores appellandos puto. Ascendere autem obliquos omnes, ex eorum officio colligo nam priores omnium latissimos, cum serrato magno pectinatim coëuntes, inspirationi & dilatationi thoracis inseruire, volunt omnes; at quomodo si descendant munus id praestabunt? Hinc quam malè eorum exortum & insertionem assignarint omnes, palam sit. Volunt enim à contactu serrati magni, quinta, sexta, septima, & octaua costis oriri descendentes obliquos, & in ossa pubis atque ilium inseri; volunt etiam ab iisdem inferiores costas moueri. Quae si vera sunt, musculus partem immobilem mouebit, & circa fines non principium versus contrahet sese, ita veteris doctrinae splendor omnis obscurabitur. Ego à superiore ossis pubis & ilium parte, necnon à transuersis lumborum processibus oriri existimo: hinc portione carnea, in costas inseri, portione neruea, in lineam albam desinere illa thoracem mouere; hac epigastrium comprimere. In ortu & insertione rectorum musculorum, planè à Galeno dissentio; vult enim à sterni ossibus ad pubem ferri; ego contrà à pube ad sterni latera: quia pubis, ilium, & ischium ossa non mouentur. Accusant quidam Galenum inconstantiae & leuitatis, quòd capite 6. libri 5. de locis affectis, rectos musculos nullo externo musculo tegi, scriptum reliquerit, cùm tamen obliquis duobus tegi, doceat Anatome. Sed discant, musculi nomine, carnem (quae praecipua est musculi pars) intellexisse Galenum: at nulla carne tegi rectos, sed aponeurosi tantùm obliquorum, certissimum est. Sed & de situ horum musculorum exclamant Neoterici. Nam quinto de vsu partium rectos primum describit, mox obliquos, & 5. de locis affectis capite 6. rectos omnium primos & tanDiotted by Goo genti maximè conspicuos esse vult, cùm à nullo externo tegantur. Contrà 5, administ. Anatomic. & 6. methodi primi omnium habentur obliqui, mox recti, postremo transuersi. Hos sanè Galeni dissentientes locos conciliare non est difficile. Libris de vsu partium, musculorum historiam & vsum, non sectionis modum describit, itaque à rectis orditur, quod rectum index sit sui & obliqui. 5.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
