# Historia anatomica 210

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/210

rum opiniones variae. Quomodo seruiant vrinae excretioni. Verus eorum vsus. Prostatum vsus. 210 Liber V. De carn. visc. gland. & muscul. musculi amplexu liberas esse voluerunt. Cui ego sententiae assentior potius, quam priori. Nam si vera essent quae illi contendunt, nunquam sine vrina semen excerneretur; aperto enim, & laxato musculo ad seminis excretionem, vrina statim funderetur, quia illius retentio, solius sphincteris opera perficitur. Sed & in gonorrhea Venerea, quae ab inflammatione & vlcere fit prostatum, stillaret cum semine vrina, aperto sphinctere, qui ianitoris vicem gerit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
