# Historia anatomica 211

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/211

Quinetiam vrina super haec glandosa corpora semper fluitaret, ea allueret, tandemque sua acrimonia roderet. Est ergo sphincter in ipso ceruicis vesicae limine, collocatus. Obiicit contrà Vesalius, mingentibus saepè vrinam supprimi, si ex formosae mulieris aspectu tentigine corripiantur; deinde distento & rigido pene, etiamsi prematur abdomen, vrinam non effluere; tertiò gonorrhea laborantibus, semen cum vrina misceri, & pus saepè emitti in principio mictionis. Accedit quod multi in vesicam, non penem, semen eiaculantur, quod deinde vrinae permixtum simul excernitur. Postremo, crebrò mingendum est illis, qui gonorrhea laborant Venerea: ergo à prostatis ad vesicam meatus patet, nec sphinctere musculo intercluditur. Verùm his ita satisfaciendum censeo, distento pene, vrinam supprimi, etiam laxato & aperto sphinctere, quia tunc intumescunt glandulę post sphincterem sitę, quae vrinae aditum intercludunt. Miscetur aliquando in gonorrhea Venerea semen vrinae, & in principio mictionis effluit pus; sed etiam non mingentibus, stillat purulentum quidpiam, idque continuò & inuitis nobis. Qui semen in vesicam eiaculantur, praeclusos habent glandularum ad ductum vrinae & semini communem, aditus; aut ab vlcere fistuloso, aut a caruncula; aut à cicatrice; itaque etiam si musculo constringatur vesicae ceruix, non tamen ita exquisitè clauditur, quin semini spirituoso vi & impetu prodeunti, viam aperiat. Mictio illa frequens in gonorrhea virulenta, non arguit musculum, infra glandosa corpora esse locatum; sed quia ab vlceris acrimonia irritatur, ob viciniam, expultrix vesicę facultas, serumque redditur acrius. Quod autem nihil interesse putat Vesalius, ad seminis & glandularum puritatem, siue musculus ille supra, aut infrà sedeat; quia idem est canalis semini & vrinae dicatus; non videt communem quidem esse meatum vrinae & semini; sed eum semper ferè vrina vacuum, vesicam verò semper ferè seroso humore plenam, qui glandulas continuò allueret semenque infoecundum redderet, nisi inter vesicam & glandulas interiectus esset hic musculus, ianitoris vicem gerens. De vsu & officio huius musculi, dissentientes quidam Galeni loci explicandi sunt. Quinto & secundo de vsu partium, vult vesicae musculum factum, vt excernendorum celeritatem iuuet, id est excretioni inseruiat; contrà, 6. de Anatom. administ. σφυγκτῆρα dictum putat, quòd stringat vesicae os, impediatque ne inuitis nobis effluat vrina; & secundo de motu musculorum. Musculi (ait) qui est ad vesicam & anum, officium est, non excernere superflua, sed retinere. Conciliabitur Galenus, si dixeris; musculum, neque primùm, neque simpliciter facerad vrinae excretionem, sed secundario, dum enim praeeunte voluntate seipsum laxat, aperti, viis permittit vrinam effluere, & ita excernendorum celeritatem iuuat: dum etiam circo mictionis finem contrahitur, vt rursum vesicam claudat, reliquias vrinae pellit vesicae cer uicem exprimendo. Eius autem propria actio est tensio, quae quia sine aspectabili motu dii perseuerat, dormientes enim non meiunt, & vigilantes vrinam retinent ad tempus, motu tonicus dici potest; laxatur autem, non à contrario, sed à seipso.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
