# Historia anatomica 22-2

André Du Laurens, Historia anatomica, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/22-2

est pars: non enim corpus integrum continuumque tractat anatomicus, sed in membra partesque diremptum; partis igitur natura eiusque differentiae omnes aperiendae sunt. Pars, particula, menbrum, locus, μέρος, μόριος, τόπος, μέλος, apud quosdam saepe vnum idemque sonant. Aristoteles partis nomen similaribus, membri autem, organicis, & maximè compositis, magis conuenire putat. Theodorus, loci & partis nomen latius patere existimat, quam membri; quod membrum de organicis tantum; pars verò & de compositis, & de simplicibus enuntietur. Nobis, cum Hippocrate, & Galeno, nihil interest; partemne, particulam, aut locum voces. Partem definit Galenus primo Methodi, quidquid totum complet & integrat: & primo de Elementis, quicquid ad humani corporis constitutionem facit. Est enim pars, ex eorum numero, Dioigted by Google quae Logici τὰ πρός τι appellant: quippe pars, totius integrique pars, dicitur. Accuratius primo de vsu partium definit partem: corpus, quod nec vndiquaque circunscriptionem habet propriam, nec vndequaque coniunctum est aliis: quod enim omni ex parte circumscriptionem habet, non pars, sed totum dici debet: cum verò pars totum debeat componere, necesse est cum eo cohaereat, connexione quantitatis; reuera ergo in toto corpore existit pars, eique continuatur, sed ratione ab eo diuiditur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
