# Historia anatomica 24.4-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 24.4 to 24.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/24.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/24.4

Postremo, partium vsus anatomico considerandus venit: scribit enim Philosophus, nos deduci in cognitionem organi, non ex structura, sed ex vsu. Vsus porro, Graecis χρεῖα, duplex à Galeno statuitur. Alter sequitur actionem, id est procedit ab ipsa actione, & est finis actionis, vt, ex videndi actione hunc vsum consequitur animal, vt fugiat quae nocitura sunt, & prosequatur quae vtilia. Hic vsus, actione quidem posterior est, si generationem & constitutionem spectes, sed dignitate prior censetur, quia actionum omnium est finis; finis autem nobilior his quae ante finem. Alter vsus actionem praecedit, & definitur aptitudo quaedam ad agendum; sic, in oculo cristallinus visionem edit primario; reliqui humores, tunicae, opticus, neruus, vsum praestant, & ad actionem perficiendam diriguntur. Hic vsus, dignitate, posterior quidem est actione, sed generatione prior: ex quibus patet, differre actionem ab vsu: licet multi soleant confundere: nam actio, motus est partis actiuus: vsus vero, aptitudo quaedam ad agendum; actio in sola est operatione, vsus etiam in membri otio; actio in omni organo solius est principis partis similaris, vsus reliquarum omnium: denique plures partes vsum habent sine actione, vt pili & vngues.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
