# Historia anatomica 25-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/25-2

CAP. XVIII. NTIQVISSIMA est diuini senis sexto Epid. partium diuisio in ἴσχοντα ἱσχόμενα καὶ ὁρμῶντα, id est, continentia, contenta, & impetum facientia. Apertiùs Alexander corpus diuidit in στερε ὑγρα, καὶ πνευμάτωδη: id est, solida, humida, & spirituosa. Nos, in nutrienda, nutrientia, & impellentia. Continentia sunt solida & nutrienda. Solidi autem nomen non accipio, more vulgi, pro eo quod durum densumque est, nec pro eo quod opponitur raro & concauo, sed cum politioribus Philosophis, pro eo quod est τὸ ὅλον, tale, quod est sui plenum totum, non alieni, quod similem parilemque naturam adeptum est: Nam & solum & solidum à voce Graeca sunt ὅλον, mutata aspiratione in sibilum. Hac ratione, carnosae etiam partes, solidae dici possunt & continentes: Sic cor, viscus carnosum, in suis sinubus, dextro quidem venosum, laeuo autem arteriosum sanguinem, continet; Sic medullaris cerebri substantia, multis foueis excauata, & humores, & spiritus continere dicitur. Nutrienda etiam appello solida omnia, quia quicquid solidum est, idem & similare; similaris autem actio est nutritio. Contenta, sunt humores, vasis propriis, tanquam ἐργαστηρίοις & conceptaculis conclusi. Galenus interpretatur τὰ ὑγρα, τὰ ἐν τοῖς ἀγγείοις ἐμφερόμενα, καὶ κατὰ πῶν σῶμα διεσπαφμένα, ἐνισχόμενα malunt quidam appellare, vt ea quae in nobis continentur, & quae partium substantiam conseruant, facilius indicent; propterea, vocaui nutrientia, vt alimentarios tantum humores, non excrementitios significarem, ὁρμῶντα, vel ἐνορμῶντα, impellentia & incitantia refert. Fernelius, ad animae facultates, non spiritus; sed errat, meo iudicio; Etsi enim contineantur spiritus, & propria habeant conceptacula, venas, arterias, ac neruos, impellere tamen dicuntur. Loquitur autem Hippocrates de corpore & corporeis, non igitur de facultatibus. Caeterum spiritus nomine, non flatus intelligo; sunt enim ψευδοπνεύματα, Auicenna fraudulentos vocat spiritus, quorum saepe tam vehementes sunt impetus, vt maximos in naturali oeconomia tumultus excitent, & videatur horum procellis ac fluctibus, vniuersum corpus miserè iactari. Legite, quae de flatuum viribus scripsit Hippocrates lib. de flatibus; sed per spiritus primarium & immediatum illud animae instrumentum intelligo, quod animae & corporis vinculum appellarunt Stoici. Horum spirituum tanta est vis, & naturae tenuitas, vt celerrime, quaquauersum ferantur, in omniaque quantumuis crassa & densa, repentè se insinuent, vt in animi pathematis, in somno, & vigilia experiri licet. Horum ministerio, viuentium omnes motus perficiuntur, & naturales, & vitales, & animales: influit per eosdem in singulas partes, vita, nutritio, motus, sensusque. Est denique perennis spirituum motus, & per se, & per aliud; per se, id est ab innato principio continenter mouentur in vtramque partem, sursum & deorsum; sursum, quia leues: deorsum, ratione pabuli. Mouentur etiam ab alio dum pelluntur, dum trahuntur; Pelluntur vitales, corde contracto; animales, compresso cerebro. Sunt ergo spiritus ἐνορμῶντα ignei enim sunt & aërei, propterea tenuissimi, & pernicitate veloces: sic semen, licet crassum, viscidumque, permeat tamen momento vasa nullis conspicuis cauitatibus peruia, quia spirituosum. Sunt & aliae partium differentiae apud Hippocratem, libro de veteri medicina, quae à substantia, figura, & situ pe Continentia quid. Quid solidum Philosophis. Contenta quid.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
