Latin
26.5 to 26.6
André Du Laurens, Historia anatomica 26.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterae omnes partes, ignobiles dici debent: tum quia, ab illis facultas, spiritus &communis materia non manant: tum quia, singulae principibus famulantur; sic sensuum organa, solius cerebri gratia sunt constructa; sic pulmo, diaphragma, arteriae tam leues quàm asperae soli cordi temperando, expurgandoque dicatae sunt. Sic ventriculus, intestina, lien, renes, vtraque vesica, propter hepar condita sunt; tum denique, quia earum, ad indiuidui totius conseruationem, nulla est necessitas: non enim απλῶς, sed tantum secundum quid, necessarię sunt. Quid quęso brachio, cruri, ventriculo, conferunt pulmo, lien, renes? Quid pulmonibus, lieni, renibus conferunt crura &brachia? At cor, his omnibus vitam, hepar, alimentum: cerebrum, sensum, &motum suppeditant: vt iecur, cor, cerebrum in omnibus sint corporis partibus, per vasa. Caeterum vt principum partium non eadem est dignitas, ita ignobilium, non sunt iidem gradus. Quaedam enim principibus subseruiunt aliquid praeparando; aliae aliquid deferendo, Barbaris, seruitus haec latoria, illa praeparatoria, dicitur. Sunt &partes, soli principum expurgationi dicatae, omnium ignobilissimae, Barbari Emunctoria vocant.