# Historia anatomica 26.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 26.5 to 26.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/26.5

Caeterae omnes partes, ignobiles dici debent: tum quia, ab illis facultas, spiritus & communis materia non manant: tum quia, singulae principibus famulantur; sic sensuum organa, solius cerebri gratia sunt constructa; sic pulmo, diaphragma, arteriae tam leues quàm asperae soli cordi temperando, expurgandoque dicatae sunt. Sic ventriculus, intestina, lien, renes, vtraque vesica, propter hepar condita sunt; tum denique, quia earum, ad indiuidui totius conseruationem, nulla est necessitas: non enim απλῶς, sed tantum secundum quid, necessarię sunt. Quid quęso brachio, cruri, ventriculo, conferunt pulmo, lien, renes? Quid pulmonibus, lieni, renibus conferunt crura & brachia? At cor, his omnibus vitam, hepar, alimentum: cerebrum, sensum, & motum suppeditant: vt iecur, cor, cerebrum in omnibus sint corporis partibus, per vasa. Caeterum vt principum partium non eadem est dignitas, ita ignobilium, non sunt iidem gradus. Quaedam enim principibus subseruiunt aliquid praeparando; aliae aliquid deferendo, Barbaris, seruitus haec latoria, illa praeparatoria, dicitur. Sunt & partes, soli principum expurgationi dicatae, omnium ignobilissimae, Barbari Emunctoria vocant.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
