# Historia anatomica 273.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 273.5 to 273.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/273.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/273.5

Insito quidem, quia est velut caro neruosa, aut neruus carnosus; influente verò, quia tantum à musculorum carnibus, neruis, venis, arteriis earumque sanguine & spiritibus caloris accipit & humiditatis; quantum à neruis, ligamentis, ossibus, cartilaginibus, frigiditatis & siccitatis. In homine solo temperatam esse cutem putat Albertus, eamque praetenuem & diaphanam; vnde ad fenestras parandas Persarum quendam regem ea olim vsum fuisse legimus. In caeteris animalibus, aut testacea est, aut mollior. Figuram peculiarem nullam habet, sed eam à subiectis partibus mutuatur, ibi aequalis, hîc inaequalis existens, nunc prominens & extuberans, nunc intus contracta; sed & inscriptiones habet varias, lineamenta & rugas pro motuum varietate, ex quorum aspectu chiromantici mira pollicentur. Color spermaticarum partium licet sit candidus, in cure tamen, ratione humorum affluentium, variegatus apparet. Qualis humor (inquit Hippocrates libro περὶ χυμῶν) talis color in cute efflorescit. Pallet biliosorum, nigricat melancholiCutis nomina omnia. Cutis definitio. Cutis membrana est. Substantia cutis ex semine & sanguine. Cutis non coalescit prima intentione, sed per cicatricem. Temperies cutis. Cur temperata esse debuit. Quomodo temperata. Figura cutis. Color. Foramina cutis. Pori curanti cur. Cutis differentiae. Prima à substantia. Secunda à connexit. Tertia à motus. Quarta à sensis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
