Latin
274.1 to 274.4
André Du Laurens, Historia anatomica 274.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
corum, roseo rubore suffunditur sanguineorum cutis, &in animi pathematis, ira, gaudio, verecundia, metu, tristitia variè immutatur. Cutis licet omni ex parte continua videatur, habet tamen foramina quamplurima; quorum alia conspicua sunt; alia oculorum aciem effugiunt; illa finita sunt immittendi in corpus, aut emittendi aliquid gratia comparata, vt in oculis, naribus, auribus, ore, vmbilico, pudendis, ano: haec infinita, ad διαπνοὴν ἄδηλον, id est insensilem transpirationem &sudorum ac fuliginum exclusionem. Quibus rara &crebris exilibusque spiraculis peruia est cutis, ab internis, quę ἐνέοντα vocat Hippocrates, quasi inutilia dixeris, minus afficiuntur: quibus verò dura densaque est, quia fumidis vaporibus exitus denegatur, hi laeduntur facilè. ἡ δέρματος ἀραιότης (inquit bonus Senex sext. Epid.) ἡ κοιλίης πυκνότης, id est, cutis raritas, ventris est densitas: debuerunt autem exigua esse illa foramina &penè insensilia, ne maxima fieret spirituum dissipatio. Quod si laxari illa contingat, vt à profusiore gaudio &vsu liberaliore croci, derepente extinguitur homo. Aliquando insensiles hi meatus ita aperiuntur, vt sanguis effluat purus, vt in sudore anglico; &Galenus commentario in librum de fracturis obseruat aliquando in deligatione fascias cruentas apparere, etiam si nullum adsit vulnus, exudante per poros cutaneos sanguine. Cutis variae sunt differentiae, quae omnes à substantia, connexu, motu, sensu &pilis petendae sunt. Ratione substantiae, quaedam mollior, rarior &tenuior est, vt faciei, penis &scroti; quaedam durior, vt verticis, dorsi &plantae pedum; quaedam in mollitie duritieque media, vt quae manum integit maximeque summos digitos, modo callo vti fossoribus non sit obducta. Si connexionem spectes, non est vbique eadem; quaedam enim pertinacissimè partibus adhaeret, vt volae manus, tum ad firmiorem apprehensionem, tum vt tangendi facultate ex quisitiore polleret; quaedam laxa est &facilè separatur, vt thoracis, abdominis &reliquarum partium; quae pertinaciter haeret; vel cum musculosa carne vnitur, vt in facie ferè tota; vel cum tendine coalescit, vt in manu interna. Quae laxa est, id est soluta, musculosae carni appenditur tantum. A motu tertia sumitur cutis differentia. Alia enim προαιρέτικω.