# Historia anatomica 274.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 274.1 to 274.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.1

corum, roseo rubore suffunditur sanguineorum cutis, & in animi pathematis, ira, gaudio, verecundia, metu, tristitia variè immutatur. Cutis licet omni ex parte continua videatur, habet tamen foramina quamplurima; quorum alia conspicua sunt; alia oculorum aciem effugiunt; illa finita sunt immittendi in corpus, aut emittendi aliquid gratia comparata, vt in oculis, naribus, auribus, ore, vmbilico, pudendis, ano: haec infinita, ad διαπνοὴν ἄδηλον, id est insensilem transpirationem & sudorum ac fuliginum exclusionem. Quibus rara & crebris exilibusque spiraculis peruia est cutis, ab internis, quę ἐνέοντα vocat Hippocrates, quasi inutilia dixeris, minus afficiuntur: quibus verò dura densaque est, quia fumidis vaporibus exitus denegatur, hi laeduntur facilè. ἡ δέρματος ἀραιότης (inquit bonus Senex sext. Epid.) ἡ κοιλίης πυκνότης, id est, cutis raritas, ventris est densitas: debuerunt autem exigua esse illa foramina & penè insensilia, ne maxima fieret spirituum dissipatio. Quod si laxari illa contingat, vt à profusiore gaudio & vsu liberaliore croci, derepente extinguitur homo. Aliquando insensiles hi meatus ita aperiuntur, vt sanguis effluat purus, vt in sudore anglico; & Galenus commentario in librum de fracturis obseruat aliquando in deligatione fascias cruentas apparere, etiam si nullum adsit vulnus, exudante per poros cutaneos sanguine. Cutis variae sunt differentiae, quae omnes à substantia, connexu, motu, sensu & pilis petendae sunt. Ratione substantiae, quaedam mollior, rarior & tenuior est, vt faciei, penis & scroti; quaedam durior, vt verticis, dorsi & plantae pedum; quaedam in mollitie duritieque media, vt quae manum integit maximeque summos digitos, modo callo vti fossoribus non sit obducta. Si connexionem spectes, non est vbique eadem; quaedam enim pertinacissimè partibus adhaeret, vt volae manus, tum ad firmiorem apprehensionem, tum vt tangendi facultate ex quisitiore polleret; quaedam laxa est & facilè separatur, vt thoracis, abdominis & reliquarum partium; quae pertinaciter haeret; vel cum musculosa carne vnitur, vt in facie ferè tota; vel cum tendine coalescit, vt in manu interna. Quae laxa est, id est soluta, musculosae carni appenditur tantum. A motu tertia sumitur cutis differentia. Alia enim προαιρέτικω.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
