# Historia anatomica 274.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 274.5 to 274.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.5

hoc est iussu & sponte nostra mouetur, vt frontis & faciei ferè totius. Alia planè est immobilis, vt quae in reliquo est corpore. Animalia multa cutem totam sponte mouent, vt in nerinaceo dum se in rotundum contorquet corpus & conglobat, in Elephanto, ceruo, equo & similibus videre licet. Sentit quidem vniuersa cutis; sed in quibusdam partibus exactior est sensus, vt ad vnguium radices, extremum pudendi, papillas mulierum, quia desinunt ibi neruorum extrema; in aliis hebetior, vt in capite; propterea cutem capitis insensilem voluit Aristoteles. Non vniuersae cuti adnascuntur pili; alia ergo pilosa est & hirsuta; alia pilis orbata. Cutis, si xeteribus fides habenda, communem & officialem actionem nullam edit, sed priuatam tantùm coctionem. Ego tamen animalem actionem ei tribuo; quia cùm sit externi tactus immediatum organum, debet qualitates quę tactum feriunt recipere, receptio autem licet sit passio, vt & omnis sensio, non tamen sine actione fit. Hinc primus colligitur cutis vsus, vt sit organum tactus: nam quia tactus absolutè ad vitam erat necessarius, debuit per vniuersum corpus, & internum & externum diffundi. Interni tactus organa sunt membranę internę; externi, cutis. Est alter cutis vsus, vt vniuersum corporis habitum vestiat, partiumque subiectarum calorem foueat. Putat Aristoteles cutem ad custodiam carnis constructam, cutem enim omnia habent, quibus est sanguis. Accedit quod per cutim humanum corpus partium multiplici structura varium, vnum fit & σύμφυσιν habet. τὸ δέρμα (inquit summus Dictator lib. de ossium natura) πάντων ξενδεσιν καὶ ξυνταξιν, id est, cutis omnium exhibet colligationem. Quin etiam ad declinandas iniurias constructa est; nam cùm exquisitissimi sit sensus, eorum quae nocitura sunt statim nos admonet.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
