Latin
277.4 to 277.7
André Du Laurens, Historia anatomica 277.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sensile positum supra sensorium non sentiri falsum est; ita enim nullum esset organum tactus praeter os, aut cartilago, aut vinculum. Sed interpretatione eget axioma illud Aristotelicum. Sensuum alij sunt ad vitam simpliciter necessarij, scholastici dicunt adesse sim pliciter, vt tactus &gustus; alij ad bene esse, vt visus, auditus, odoratus. Horum medium externum est &ab organo separatum; illorum medium internum est &cum organo ita coniunctum, vt separari nequeat. In illis verum est sensile supra sensorium non sentiri perfectè: nam &intra oculum videtur quidpiam &in aure interna sonus exauditur, &intra nares foedus odor sentitur; sed imperfecta est &deprauata sensio; at in gustu &tactu quia medium internum est, potest ad motum sensile sentiri. Statuatur ergo cutis organum tactus &cuticula eius medium. Arabis verba ita interpretor; cutem aequalia seu temperata non sentire, id est nulla molestia &dolore ab illis affici, dum ea percipit. Obiicies, per neruum sentire cutim, esse igitur neruum sensus organum, non cutim. Dic per neruum moueri carnes, non tamen voluntarij motus organum esse immediatum; dat sensum vt &motum neruus, quia animalis facultatis imperium cum spiritu defert. Sed satisfaciamus Galeno, qui libro de instrumento odoratus ventriculum tangendi organum vocat, quia exquisitissimo sensu pollet. Sa nè ventriculi os acerrimo sensu praeditum admittimus, ob insignes neruos quos accipit à sexta coniugatione, &ratione famis ac sitis, quam solus ventriculus sentit, tactus peculia ris organum non negamus, vt &genitalia, quae ad procreationem incredibili libidinis oestro percita sunt; sed solam cutem externi tactus organum, &qualitatum omnium tactilium indicem esse volumus. Authorita