# Historia anatomica 278.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 278.4 to 278.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/278.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/278.4

Errant (inquit) qui ex sola cute totius temperiem colligunt; neque enim si dura cutis est, necessariò siccum est animans, nec si mollis depilisve, humidum erit totum animal. Verùm si aequaliter temperatum sit totum corpus; aequum est, vt qualis sit cutis, talis & reliquarum partium vnaquaeque sin inaequaliter temperatum, non item, quippe ostrearum totum corpus humidissimum est, cutis vero siccissima. QVAEST. III. De ortu & generatione cutis. SEcutis generatione varij variè sentiunt. Putat vulgus eam nasci ex vejnarum, arteriarum & neruorum extremitatibus dilatatis, quia vbique sentit, alitur & viuit; at vita per arterias, nutritio per venas, sensus per Queruos communicatur. Ego ferri quidem ad cutem vasa quamplurima non inficior, nam & ab axillaribus, & à iugularibus, & à cruralibus venis infiniti ad cutem feruntur surculi; totidem etiam arteriae hos ramulos comitantur. Sparguntur etiam per eam nerui quamplures; sed ex eorum inexplicabili textura cutem generari non puto. Galenus libello de formatione foetus, cutem primam foetus partem esse vult; quod an verum sit suo loco agitabitur. Volunt quidam cutem fieri ex superficie carnis resiccata, quia in vulneribus caro siccata in cutis naturam degenerat; id Aristotelis & Galeni authoritate confirmari potest; ille secundo de generatione animalium, cutem vult fieri carne senescente; hic tertio methodi cutem ex subiecta carne produci scribit. Sed quia inter carnem & cutem interiecta sunt multa corpora, adeps scilicet & membrana illa carnosa dicta, quae verè neruosa est, si collum & faciem exceperis, non video quomodo ex carne cutis enasci queat. Quae vero in vulneribus densata & siccata medicamentis epuloticis carne, gignitur cutis, non vera est curis, sed illegitima, per medium non homogeneum, sed heterogeneum genita; nam & reliqua cute est durior, nec vnquam ob densitatem in homine capillatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
