# Historia anatomica 28.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 28.1 to 28.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/28.1

Differentiae partium similarium. Philosophica diuisio in humidus & siccas. Medica diuisio in spermaticas & carnosus. Spermaticarum partium differentiae. In partibus spermaticis duplex substantia. Cara triplex. Tertia similarium partum δατα. cam: nam Philosophis, partis & totius eadem est natura; totum verò corpus organicum est, quia anima actus est organici corporis. Similarium partium essentia incerta quadam elementorum miscella, & calidi, frigidi, humidi siccique temperie, consistere videtur, ideo à Medicis, temperies forma similarium dicitur, quia est πεῶτον δεκτικὸν, primaque vis, cum qua, & per quam forma agit, & patitur quaecumque agit pars similaris vt similaris: sic nutritio, quae partium similarium communis est actio, à sola temperie inchoatur, ab eadem perficitur, & à qualibet partis particula integra & perfecta editur. Similarium partium differentiae, aliae philosophicae sunt, aliae medicae. Philosophus, à primis qualitatibus, & iis quae temperiem consequuntur, suas differentias capit; Medicus, à sensibilibus & materialibus generationis principiis. Primariae qualitates quatuor quidem sunt, sed quia caliditas & frigiditas actus quodammodo sunt; actus autem secundum se indiuisibilis, à sicci tantum & humidi diuersitate, differentias sumit Philosophus. Itaque apud Aristotelem, partium similarium aliae statuuntur humidae; aliae siccae. Humidae, vel sunt propriè sic dictae, quae scilicet, suapte natura, suis terminis sese continere nequeunt, ideo conceptaculis indigent, vt sanguis; vel molles, quę suis terminis sese magis continent, vt caro. Siccę dicuntur, quarum superficies compressa, difficilè vel nihil cedit, eas στερεὰ vel στερρὰ μέρη, id est, solidas vocat, quarum duo constituit genera: Alię enim sunt fragiles, quę flecti sine partium dissolutione nequeunt, vt ossa; alię lentę seu ductiles, quę flecti extendique sine dissolutione possunt, vt ligamenta & membranę: Medici à sensilibus & materialibus generationis principiis, similarium partium differentias colligunt. Principia materialia duo sunt, seminis crassamentum (soli enim spiritus sunt opifices) & sanguis; itaque partium alię sunt spermaticę, alię carnosę. Illę, immediatè ex seminis crassamento, hę ex sanguine generantur; illę, in adultis & senioribus difficile coalescunt πρῶτον σκοπὸν, ob efficientis imbecillitatem frigidę enim sunt) ob materię ineptam dispositionem, quę tota simul & ἀθρόως non affluit, quęque varias subit alterationes; accedit siccitas & durities partium: nam arida vnionem facile non admittunt, & in omni mixtione aqueum requirit Philosophus: vt eo, velut glutino, vniantur omnia. Carnosę contra, quia calidiores, molliores, & sanguine, nullam fere alterationem subeunte, aluntur, statim coeunt, alias immediate, interdum per medium homogeneum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
