# Historia anatomica 280.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 280.1 to 280.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.1

Effectus adipis calidi. Quid sentiavulis de adipis efficiente caussa confundantur; estque eorum omnium eadem ferè ac similis ratio: haec tamen accuratè distinguit Aristoteles 2. De part. animal. & Galenus 4. & II. De simplic. medic. facul. ad quos studiosum relegandum puto, hîc temperiem tantum & generationem adipis scrutari est animus, Galenus 2. De temper. adipem à frigido cogi apertissimis verbis declarat: modum autem generationis ita exprimit; Dum aërea pinguiorque sanguinis portio per tenues venarum tunicas roris instar exudat, & ad frigidiores partes, vt membranas, allabitur, frigoris vi densatur: propterea foeminae viris obesiores, quia frigidiores, & hyeme pinguiora omnia, necnon quibus exiliora sunt vasa: at venarum angustia frigidae temperiei soboles est. Quod si animalia quae venas amplas habent, interdum pinguescant, id à natiua non habent temperie, sed ascititia, victus quippe ratione & vitae instituto: quin etiam à frigido adipem incrassari hinc liquet, quod statim à calido fundatur. Venter inferior, quia membrano sus & longè dissitus à fonte caloris, copioso adipe oblinitur; quae verò sub pectore partes conditae sunt, minus adipis congesserunt: haec Galeni & veterum ferè omnium Graecorum ac Arabum est philosophia. Qui contrariam tuentur sententiam, materiam adipis calidam, agens calidum, effectus calidos ita demonstrare nituntur. Materia, etiam Galeno teste 2. De temper. sanguinis est portio aërea, pinguis, oleosa, eademque & bilis & seminis; propterea quae pinguia sunt, sterilescunt. & quae saginare volumus animalia, castrare solemus. Aristoteli pingue nec terreum est nec aqueum, sed aëreum: itaque innatat & fluitat perpetuò. Efficiens calidum esse, primus omnium voluit Aristoteles 3. De hist anim. & 2. De part. anim. scribit enim coctione adipem fieri: at coctio solius caloris opera ac ministerio perficitur. Et in Problematis, pingue ait foedum odorem non reddere, quia non est crudum sed coctum. Hanc philosophi sententiam sequuti sunt doctissimus Veiga & Argenterius, commentariis in Artem paruam, necnon Laurentius lobertus, qui de adipis natura paradoxum edidit elegantissimum. Rationum momenta hîc proferam.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
