Latin
280.5 to 280.8
André Du Laurens, Historia anatomica 280.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Concretio omnis fit à frigido actuali: at tale nullum in viuentibus: sunt enim ossa tangenti calidissima &membranae omnes actu calidae sunt; nam ventriculus membranosus chylum coquit, vesica membranosa suo calore pituitam exurit &in lapillos vertit. Sed &membranas cerebro calidiores dixit aliquando Auicenna; at cerebrum quouis ambiente aëre etiam aestiuo calidius est; aestiuus autem aer semper liquat, nunquam cogit. Cor viscus calidissimum perpetuo motu agitatum, adipe copioso circa basim oblinitur. Cerebri membranis copioso sanguine irrigatis, &vasorum myriadibus implicitis, nullus vnquam adnascitur adeps, vt neque frigidioribus ossium tunicis: senibus ac melancholicis temperamento frigidis, parum inest pinguedinis. Ren calidissimus, pituitam exurens, &in lapillos cogens, adipe copioso circumfusus apparet. Quinetiam adeps pars corporis est animata; quia certam habet figuram, &vi membranae sanguinem alterantis albescit. At quis partem à frigido fieri vnquam voluit? Addamus &nos Galeni auctoritatem, quae eorum opinioni faueat. Scribit c. 59. Artis paruae, frigidis &siccis corporibus adipem per carnes dispergi, non per tunicas: sed carnes calidae sunt. Postremò, adipem calidum esse, effectus docent. Nam 5. De simplic. medic. fac. adipem inter πεπτικὰ statuit Galenus, &epiploon adiposum suo calore ventriculi coctionem iuuare scribit libris De vsu partium: adde, quod flammam concipit facillimè. Itaque concretionis caussam referunt cum Aristotele ad membranarum densitatem, voluntque aëream &pinguem sanguinis portionem per carnes transfundi, eas ob raritatem facile permeare: sed dum densam membranam nanciscitur, ibi coercita à calore cogitur, &vi spermaticae partis, cui inhaeret, albescit. Adde si vis Hippocratis authoritatem: is enim libro de carnibus vult pinguis sedem &metropolim esse calidum. Extremas puto &contrarias hinc atque hinc directas acies videtis. Nos vtramque fouere partem non possumus. Praestat Galeni &veterum Medicorum, quàm neotericorum dogmata tueri. Nostrum igitur de adipis natura &generatione iudicium hoc esto, vtinam bonum. Adipis materia pingue quid est &aëreum, efficiens causa frigidum condensans, non quidem absolutè &actu tale (quia hoc in viuentibus non agnoscimus) sed minus calidum, quod philosophis pro frigido est: ita non à frigidis absolutè partibus, sed à minus calidis, quales sunt membranae, cogitur adeps. Haec exemplorum appositione clariora illustrioraque euadent.