# Historia anatomica 281.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 281.5 to 281.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.5

Sunt qui adipem hunc partem cordis esse velint, quod eandem & figuram & circumscriptionem seruet perpetuo, neque igne liquetur. Cerebri membranis adipem innasci non putamus: quia nullus foret illius vsus; quinimo visciditate sua fumidorum vaporum perspirationem impediret. Cerebrum enim instar cucurbitulae trahit continuò sorbentque exspirationes partium inferiorum, quibus nisi dehiscens calua per suturas pateret, assiduis earum haustibus cerebrum inebriaretur: impediret etiam adeps cerebri motum. Deest itaque finalis caussa, deest etiam materialis, quoniam sanguis ad cerebri nutritionem & spirituum animalium generationem copiosissimus requiritur, quem in adipem verti non decuit. Senibus ac melancholicis parum adest pinguedinis, quod in illis desit materia, hi sicciores sint. Renum pinguedo non carnem, sed membranas tantum circumdat: scribit Aristoteles vtrumque renem pinguescere, sed dextrum minus quàm sinistrum, quod calidior sit. An verò adeps pars sit animata & viuens, mox disputabitur. Postremo, dum frigidis & siccis corporibus adipem per carnes dispergi, non per tunicas scribit Galenus, per carnes intelligit musculos, qui propriis teguntur tunicis: illis itaque musculorum tunicis adIllustratio opinionis nostrae. Minus calidum pro frigido havetur. Diluuntur contrariae rationes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
