Latin
QVAEST. V
André Du Laurens, Historia anatomica 282-2
Unproofread scanNot analysed yet
Adipem partem non esse animatam. Soluntur authoritates &rationes contraria. Cur candor in adipe. nascitur adeps; quia sanguine &venis abundant, sed in distantissimis tunicis ob siccitatem non sufficit adipis materia: docuimus enim non generari adipem nisi ex superfluo sanguine: at frigidis &siccis corporibus non redundant illae reliquis. Quos memorant effectus adipis, nihil concludunt: πεπτικὸν sanè medicamentum est, &in epiploo ventriculi calorem fouet, non primò &per se, sed ex euenti; quia infarctu &visciditate sua prohibito caloris effluxu calorem ingeminat, &penetrabili frigori meatus occludit; atque ea ratione calefacit nos, qua &vestes. Quod flammam concipiat facilè, id habet à pingui &aërea materia; sic camphora in igne ardet, quam tamen frigidam esse omnes credunt: sed neque effectus hi, efficientem adipis caussam calorem esse demonstrant: oleum enim hyeme densatum, citissimè accenditur, at quis neget ambientis frigore concreuisse? Concludamus itaque à frigido, id est, minus calido cogi adipem, &membranis tantùm adnasci, quod debilior earum sit calor influxu cordis copioso destitutus.