# Historia anatomica 282-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-2

Adipem partem non esse animatam. Soluntur authoritates & rationes contraria. Cur candor in adipe. nascitur adeps; quia sanguine & venis abundant, sed in distantissimis tunicis ob siccitatem non sufficit adipis materia: docuimus enim non generari adipem nisi ex superfluo sanguine: at frigidis & siccis corporibus non redundant illae reliquis. Quos memorant effectus adipis, nihil concludunt: πεπτικὸν sanè medicamentum est, & in epiploo ventriculi calorem fouet, non primò & per se, sed ex euenti; quia infarctu & visciditate sua prohibito caloris effluxu calorem ingeminat, & penetrabili frigori meatus occludit; atque ea ratione calefacit nos, qua & vestes. Quod flammam concipiat facilè, id habet à pingui & aërea materia; sic camphora in igne ardet, quam tamen frigidam esse omnes credunt: sed neque effectus hi, efficientem adipis caussam calorem esse demonstrant: oleum enim hyeme densatum, citissimè accenditur, at quis neget ambientis frigore concreuisse? Concludamus itaque à frigido, id est, minus calido cogi adipem, & membranis tantùm adnasci, quod debilior earum sit calor influxu cordis copioso destitutus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
