Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. Partium continentium propriarum descriptio. CAP. VII. ENTRIS inferioris partes continentes propriae, sunt abdominis musculi, &peritonęum. Musculi in omnibus semper octo sli sunt, quatuor vtrinque congeneres; id est, figura, magnitudine, robore &actione pares. Ex quibus quatuor sunt obliqui; duo recti, totidem transuersi, à situ quem occupant, &villorum extura appellationem hanc sortiti. Primi omnium inter secandum occurrunt obliqui externi omnium latissimi; dein obliqui interni; illos descendentes; hos ascendentes appellant Anatomici omnes. Quàm benè autem, aut malè, libro de musculis explicatum est. Succedunt recti duo, in quorum parte interna, venae apparent ascendentes &descendentes, quae circa vmbilicum coeunt; his omnibus subsunt transuersi. Accedunt tandem parui duo succenturiati. Horum omnium historiam, &quae in ea occurrunt controuersa, libro 5. accuratè descripsimus: eam igitur inde repetat studiosus lector. ANATOMICAE. CONTROVERSIAE An per epigastricam &mammariam venas mammarum &vteri QVAESTIO VII. consensus fiat. ER internam rectorum musculorum partem, venarum duarum propagines excurrere, certissimum est. Vtrum autem in medio musculi, quod circa vmbilicum est, comeant, dubitant quidam: ego tam sępe in recens dissectis cadaueribus id obseruaui, vt nihil in Anatome apertius putem. Venarum altera epigastrica dicitur, altera mammaria. Epigastrica saepe ab iliaco descendentis cauae ramo, saepissime à crurali propagatur: mammaria ve rò à ramo ascendentis cauae, quem subclauium vocant. Illa per epigastrij musculos, haec per internam sterni partem &triangularem musculum fertur; mammas ne minimum quidem attingens, nisi fortassis capillari, &ferè insensili ramo: propterea nescio qua ratione mammariam vocitent, cum mammae venas habeant amplissimas, quae à thoracicis deriuantur. Has venas osculis quibusdam coëuntes, in eum vsum constructas volunt quidam, vt per eas mammarum &vteri consensus ille fiat, quem mirus Hippocrates, Galenus &Medici omnes tantopere celebrarunt. Ego vasa haec nutritionis solius gratia comparata esse puto, quod in viris etiam reperiantur. Posse autem per ea consensum fieri simpliciter &absolutè, non inficior: quia ex summi Dictatoris doctrina, libello περὶ τροφῆς ξύρ οἷα μία ξύμπνοια μία, ξυμπαθέα παντα conspiratio vna, confluxus vnus, consentientia omnia. Sed patentiores &magis conspicuos mirabilis huius sympathiae ductus agnosco, venas scilicet internas. Docet nos Anatome ab axillari ramo insignes ferri ad vtramque mammam venarum surculos: ad vterum verò innumeras à spermatico &hypogastrico ramo propagines distribui: epigastricam venam ad vterum non ferri, nec mammariam dictam ad mammas, nisi capillari ramo, sensus ipse docet.