# Historia anatomica 284

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/284

Est itaque verisimilius per internas illas & insignes venas refluere à mammis ad vterum, & ab vtero ad mammas sanguinem, quàm ab externis his capillaribus. Obseruauimus saepe puerperas tribus aut quatuor à partu diebus, maximam lactis copiam per vrinas profudisse: quis per epigastricum ramum id fieri dixerit? Nemo, vt opinor, sanae mentis. Ergo per hypogastricum, cuius ramuli ad vesicam feruntur. eiusque tunicas alunt. Volumus ergo à thoracicis venis quae mammas irrigant, & lac, & sanguinem refluere ad axillarem, ab axillari ad truncum venae cauae, à quo per continuitatem ad hypogastricum ramum defluant, hinc modò in vterum, modò in vesicam. Quomodo autem lac purum, sanguine nullo adulteratum, per vrinas excernatur, libro nono agitabimus, dum empyicorum expurgationem patefaciemus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
