Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 285
Unproofread scanNot analysed yet
Peritonaeum superiore, inferiore &anteriore parte perforatur. Superiore, qua diaphragmati annectitur, tria habet foramina, vt arteriae descendenti, venae cauę ascendenti, &oesophago pareat aditus. Heret autem diaphragmati ita validè, vt eo inflammatione obsesso, hypochondria intro sursum conuellantur Hippocrati in Coacis praenotionibus. Inferior pars circa anum, ceruicem vteri, venas arteriasque descendentes crurales dictas, necnon qua parte spermatica vasa praeparantia ad testes feruntur, &eiaculatoria ascendunt, perforata est; sed foramina haec veriùs productiones dixeris instar canalis elongati. Anterior &media peritonaei pars, circa vmbilicum manifestè in foetu perferata cernitur; foramen hoc in adultis occlusum si patefiat, ὁμφαλοκήλην herniae speciem facit. Peritonei quinque sunt vsus. Primus, vt regionis imae partes omnes inuestiat; &sanè singulis communem largitur tunicam, aliis crassiorem, aliis tenuiorem, prout cuiusque &vsus &necessitas postulant. Secundus, vt omnia quae amplectitur continetque viscera, ab extrinsecus ambientibus musculis, velut interiectus quidam paries separet, ne aliquando distenta intestina in media ipsorum spatia intercidant. Tertius, vt sicci alimenti excrementa, tanquam manu premente, citiùs propellantur. Quartus, vt velut tegmentum quoddam exactè circumtensum omnia constringat, ne leui occasione laxior ventriculus aut inte stina flatibus infestentur. Postremus, vt quę ab eo continentur omnia, tutò colligentur, suisque sedibus fixa haereant. Quod si peritonaei continuitas violetur, grauissima inde emergunt symptomata, &herniae diuersa genera.