# Historia anatomica 285-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/285-2

CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De peritonaei membranis, vsu & productionibus. QVAESTIO VIII. N peritonaei historia quaedam occurrunt nobis controuersa, quae paucis aperiemus. Primum, membranam hanc simplicem esse veteres tradiderunt, quòd tenuissima, & latis aranearum telis simillima secantibus appareat. olumbus à xiphoide ad vmbilicum tantum simplicem esse scribit; ab vmbilico verò ad pubem duplicem, idque ratione vasorum vmbilicalium, quae inter membranae duplicaturas ferri debuerunt. Ego peritonęum omni ex parte superiore & inferiore, anteriore & posteriore, dextra & sinistra duplex esse semper obseruaui; neque peritoneum modò, sed omnes humani corporis membranas, etiam tenuem (piam ab Arabibus dictam) duplices esse audacter asseuero. Vt ergo per infernas peritonei partes, feruntur ad vmbilicum, arteriae duae & ourachos; ita ab vmbilico ad hepar inter duas peritonei tunicas fertur vmbilicalis vena, vt satis mirari non possim, Columbum in sectionibus exercitatissimum, id non animaduertisse. Vesalius tertium peritonęi vsum à Galeno assignatum ridet. Quomodo enim (inquit) peritonaeum intestina premet, & alimenti superflua deorsum trudet, cum ipsum voluntario motu, quo se contrahat distendantque, praeditum non sit? Ergo thoracem constringet pleura cum diaphragmate: Sed noluit Galenus peritoneum id per se & motu proprio praestare, sed ex euentu: dum enim abdominis musculi & septum transuersum, tanquam manus supra quidem coëuntes, infra verò diremptae, constricta ea quae in medio sunt, exprimunt atque pellunt deorsum, tunc peritoneum eis opitulatur, Quatuor tantis sunt vasa. Vena vmbili calio caeteris omnibus quomodo cornua. Arteriae duae Vmbilici nomina. Alimentum foetus ab vmb. lico. Ourachos. Vmbilici dignitas. Historia. Negat Vesalius perit onaei productiones in foeminis, quod penduli non promineant in illis testes; sed non obseruauit ferri ad inguina processus hos, & esse vteri cremasteres foraminaque eadem in chordis musculorum obliquè descendentium; vnde fit vt frequenter bubonocele laborent mulieres.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
