# Historia anatomica 287

André Du Laurens, Historia anatomica, ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/287

ANATOMICA. HISTORIA CAP. IX. De vasis vmbilicalibus. VONIAM inter duas peritonaei tunicas vasa quaedam feruntur, quae veteres vmbilicalia vocarunt, postulat sectionis ordo vt priùs ea demonstrentur, quàm peritonaeum omni ex parte eximatur. Dicuntur autem vmbilicalia, quòd circa vmbilicum coëant, & per vmbilicum ferantur. Quatuor tantùm sunt, vena vnica, arteriae duae, & ourachos. Vena, à radicibus portae & cauis hepatis ortum ducit, estque non minus portae, quàm azygos cauae propago: hinc hepatis rimam & scissuram egrediens, inter duas peritonaei tunicas delata, ad vmbilicum fertur. Quomodo autem per chorion diuaricetur, libro De formatione foetus explicabitur. Eius cum porta, & per hanc cum caua continuitatem in tenello foetu facilè deprehendes, si tubulo eam inflaueris; videbis enim hepar totum, cauę truncos omnes, cor etiam ipsum & pulmones distendi. Arteriae duae à ramis illacis prodeuntes, peritonaei membranis suffultae, sursum ad vmbilicum prorepunt; sunt autem iliacarum arteriarum propagines potius, quàm radices; alioqui nec cor arteriarum, nec hepar ξ ῥέvenarum esset, μωσις, sed membrana illa foetu ambiens, chorion dicta. Venam, embryi nutriculam vocant, quòd ea toto nouem mensium spatio alatur foetus; refundit quippe maternum sanguinem eumque purissimum in radices portae, & ab his, per mirabiles anastomoses, in cauam. Arterias verò spiritus semitas nuncupant, quòd earum ministerio, respiret, aut potius transpiret foetus. Venae illius ratione, vmbilicus plῳ γαστρὸς, radix ventris dicitur. Arteriarum verò ratione ὁμφαλὸς, ἀπὸ τοῦ ὁμπνεῖν, quod est ἀναπνοειν, id est respirare: adeò vt foetus nutritio & vita ab vno sint vmbilico. Quod his verbis expressit diuinus Senex libello De alimento. ἡ δὲ ἀρχαιδτέρη τροφὴ διὰ τουωπιγαστρίου, ὄμφαλὸς, hoc est, Antiquius alimentum per abdomen, vmbilicus. Quartum superest vas, à vesicę fundo enatum, & inter duas peritonaei tunicas ad vmbilicum delatum, ourachon vocant. Canalis est cauus vrinae ad allantoidem deducendae dicatus, non in brutis modò (vt volunt quidam sed etiam in humanis foetibus conspicuus, quod indicant eorum historiae, quibus obstructa ceruice vesicae, vrina ex vmbilico in multos menses profluxit, vt fusiùs libro octauo demonstrabitur. Quatuor haec vasa in vmbilico coeuntia, foetu in lucem edito, tanquam emerita & vieta in ligamentum degenerant, heparque ac vesicam suspendunt: hinc tanta vmbilici est dignitas, vt Aegyptij pro supplicio grassatores hodie exuant corio, quos ita demum magno cum cruciatu diu viuere experiuntur, si carnifex vmbilicum ferro non attingat; eo resecto, illicò exspirant, concidentibus quippe vasis quatuor.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
