# Historia anatomica 288

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/288

Quinetiam ascite laborantes ferè omnes exomphalosi & tumore vmbilici, quem aquarum concursus parit, infestantur: adeò, vt si sola cutis acuto compungatur ferro, statim aquarum fiat effusio. Mitto, quod ita compuncti, in alterutrum latus citra dolorem decumbere possunt. Modus autem apertionis is esto. Tota vmbilici circumferentia filo primùm traiicienda est, vt arctari possit foramen, si maiore impetu erumperent aquae: deinde acuto & pungente ferro secanda cutis, qua parte vasa dehiscunt: mox aenea aut argentea fistula in vulnus immitti debet, per quam effluere possit aqua; hanc non ἐξαπίνης κενουν, id est, confertim euacuare oportet, sed κωτʼ ὀλίγον, sensim paulatimque. Exstat hac de re solenne summi Dictatoris edictum, Aph. 27. sect. 6. Aphoris. ὀκότοι ἔμπυοὶ ἡ ὑδραπικοὶ τέμνονται ἡ καίονται ἐκρυέντος τοῦ πύου καὶ του ὕδατος ἀθρόου, πάντως ἀπόλλενται: Quicunque empyi & hydropici dum vruntur aut secantur, si pus aut aqua vniuersim effluant, moriuntur. Plurimum enim & repente vacuare, periculosum, Aph. 51. sect. 2. & lib. περὶ τῶν ἐντὸς παθῶν. Hydropicos (inquit) per ferrum vrito, & aquas sensim ac paulatim educito. Videtur sectionis huius nostrae meminisse Hippocrates libro de locis in homine. Quam tenuissimis (ait) & leuissimis crustis, vt aquam emittere possis, in vmbilici ambitu inurito.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
