Latin
29.1 to 29.4
André Du Laurens, Historia anatomica 29.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Partium omnium similarium duplex est necessitas; altera, vt ex his fiant dissimilares: altera, ex Auerroe, vt sint sedes virtutum sensificarum: sensus enim omnibus contingit per similares. Similari parti opponitur dissimilaris; vt enim similaris, in similes: ita dissimilaris, in partes diuersae speciei, secatur: vt similaris partis particulae nomen totius retinent, sic dissimilarium particulae nomine carent. Definiantur ergo dissimilares partes, quae in partes dissimilis naturae &diuersae speciei, diuiduntur. Has Medici κατʼ ἐξοχὴν organicas vocant, quod &perfectior euidentiorque sit earum actio, &figurae concinnitas, magnitudo, numerus, situs (quae quatuor organi naturam perficiunt) in compositis partibus magis luceant, quàm in simplicibus; adeo vt, &ratione formae, &ratione actionum, magis animae organa dici debeant: forma namque similarium est temperies, dissimilarium laudabilis conformatio; at con formatio animę magis conuenit, quàm temperies, quia definitur anima, actus organici corporis. Actio similaris naturalis est nutritio, quippe, quae etiam in plantis conspicua est; dissimilaris actio animalis est, propterea, illa naturae, hęc animae, dicitur. Organum porrò definio, cum veteribus, animalis partem, quae perfectam edere actionem potest; perfectam interpretor propriam: nam similarium actio communis est, non propria. Organorum quatuor statuit ordines Galenus. Primi ordinis organa appellat simplicissima, quę ex solis similaribus constant, vt musculi. Secundi, quae ex primis coagmentantur, vt digiti. Tertij, quae ex secundis, vt manus. Quarti, quę ex tertiis, vt brachium. Rursum, in perfectissimo organo, quatuor partium genera obseruantur. Primum earum est, à quibus primario editur actio; nis positis ponitur facultas: propterea, principes dicuntur organi partes; talis est in oculo crystallinus humor; solus enim à coloribus alteratur, &visilium imagines excipit. Secundum genus earum est, sine quibus actio non fit; hae non actionem primò &per se, sed actionis necessitatem respiciunt; eiusmodi sunt in oculo neruus, opticus, vitreus, &albugineus humor. Tertium, per quas melius editur. Hae actionis perfectionem respiciunt, ideoque iuuantes dicuntur, tales sunt oculorum tunicae, &musculi vndequaque mira volubilitate oculum versantes. Postremum genus earum est partium, quae actionem conseruant.