# Historia anatomica 29.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 29.5 to 29.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/29.5

Hae faciunt vt caeterae omnes tutò agant, & ad actionem diriguntur, non quatenus actio est simpliciter, sed vt perseuerare debet; eiusmodi sunt, in oculis palpebrae, & interior orbita. Hęc dissimilarium & organicarum partium natura est. Cęterum, ne quid videatur intactum à nobis, hoc vnum pro coronide addamus; Partium dissimilarium alias, tales esse primo naturę instituto, vt manus, & pedes, à quibus, si omnes similares remoueas, in nihilum redigentur. Alias secundario, propter venarum, arteriarum, neruorum implexum, vt cor, cerebrum, pulmone: nam si à cerebro similares & vulgatas particulas demas, remanebit adhuc propria cerebri substantia. Partium similarium necessitas & vsus. Quid sit pars dissimilaris. Dißimilares sunt magis animae organa quàm similares. Organum quid. Organorum quatuor ordines. In perfecto organo quatuor partium genera obseruatur. Partium dißimilarium alia diuisio. Reliquae partium differentiae explicantur. CAP. XXI. VNT & aliae partium differentiae non ita Medico necessarię, quas tamen, ne quid videatur intactum, breuiter explicabo. Galenus, in arte parua, quatuor partium statuit differentias.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
