# Historia anatomica 293

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/293

Fertur intestinum colon à rene dextro, ad iecoris cauum, hinc ventriculi fundo annexum lieni accumbens, reni sinistro alligatur, à quo in posteriora reflexum, duos efficit gyros, instar S, Romani, tandemque in ossis sacri principium desinit; ita vt suis circumuolutionibus tenuia ferè omnia sepimenti instar obuallet. Ascendere autem debuit colon, ne tam citò effluerent quae in eo continentur, atque ita perfecta fieret cremoris exsuccatio; reflexio autem Romanum S, referens ad faecum retentionem necessaria fuit, ideò excrementa bis reddere cogimur, & primam deiectionem, altera statim sequitur. Ad coli principium valuulam saepe obseruauimus deorsum spectantem hostioli instar, quam eleganter descripsit Bauhinus; haec faecum & inutilium hu morum refluxum ad supernas partes prohibet. Tandem quia amplissimum erat hoc intestinum, ligamenta habuit duo zonularum instar, eum supernis & infernis partibus validè alligantia. Est hoc etiam obseruatione dignum, per coli mediam & supernam partem secundum illius longitudinem, vinculum excurrere, medij digiti latitudinem vix excedens. Est autem aliud nihil, quàm eiusdem intestini substantia & crassior, & densior reddita; cuius hunc ego vsum agnosco, vt cellulas, quae ad perfectam cremonis exsuccationem constructae sunt, contineat; laxato enim aut rupto hoc ceu vinculo statim dissoluuntur cellulae. Postremum intestinum rectum vocant, quòd nullis sit intortum gyris, sed rectà ab osse sacro ad anum & podicem vsque protendatur; Graeci ἀπευθυμμένον appellant: Hippocrates ἀρχὸν, id est, princeps, licèt ἀρχὸς de ano etiam dici possit, vt 5. Epidemion, ἔζω ἥσσν τοῦ ἀρχοῦ, id est, extra anum erant: barbari longaon nominant: δακτύλιος etiam dicitur. Breue est & circa finem amplius, tum vt faciliùs labantur faeces; tum vt maior earum copia contineri possit, quandoquidem retentio animalis erat; alligatur autem firmiter ossi sacro peritonęi interiectu, ne suo pondere dum grauatur procidat; propterea os sacrum ἰθύκυφον id est, cum rectitudine extrorsum est protuberans. Eius inferior pars à musculis in orbem circumfusis, σφίγγεται, hoc est, constringitur: qui ob id etiam sphincteres dicti sunt, ne ante iussum rationis arbitriumque voluntatis fex ab aluo extrudatur. Maxima recti intestini & vesicae συμπάθεια est in viris: sed maior eius & vteri in mulieribus. Nomen. Quid mesenterium. Structura. Ortus. Membranae cur duae. Venae. Arteriae. Nerii. Adeps. Glandularum quinque vsus. Pancreas. Actionis duo genera.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
