Latin
QVAEST. X
André Du Laurens, Historia anatomica 294-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. X. An intestina vim habeant attractricem. AXIMAolim disceptatione certatum est inter Medicos, an inteNastina vnicam habeant facultatem, expultricem puta, an quatuor illas Qnutrici famulantes, attractricem, retentricem, assimilatricem, expultricem. Disceptandi occasionem praebuerunt quamplurimi Graecorum &Arabum dissentientes loci: nunc enim quatuor illas agnoscunt, nunc denegant; nos singula sigillatim minutatimque excutiemus, ab attractrice disputationem totam inchoantes. Ne autem in facultatum &actionum versemur aequiuoco, hi priùs adhibendi sunt διορισμοὶ, haec nobis iacienda sunt fundamenta. Actionum alias esse communes, seu officiales; alias priuatas seu peculiares. Communes, aut totius, aut saltem quarundam partium gratia sunt comparatae: Sic hepar sanguinem non sibi tantùm, sed ad totius alimoniam conficit: Cor vitales spiritus, cerebrum animales ad totius conseruationem generant: Ventriculus non sibi soli, sed hepati chylum coquit: vesicula, lien, renes non propriè nutritionis gratia, bilem, faeculentum sanguinem, &serosum humorem prolectant, sed ad illuuiem hepatis expurgandam: itaque onnciales dicuntur hę actiones, quasi aliis inseruientes &ministrantes. Priuatę verò, seu peculiares actiones, propriae tantùm singularum partium conseruationi dicatae sunt.