Latin
295.5 to 295.6
André Du Laurens, Historia anatomica 295.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè voluit Galenus coqui in ventriculo chylum, totoque coctionis tempore pylorum intercludi, ne quid siue crassum, siue liquidum elabatur, nisi planè coctum, laeuigatum &elaboratum sit; perfecta coctione oblectari cognatione quadam chylo ventriculum; tandem aperta mira Naturae prouidentia membranula, pelli tanquam redundas quid, &superfluum, prolabique in intestina, in quorum anfractibus dum moratur, sugitur à mesenterij venis tenuior chyli portio cremori persimilis; crassior verò &pondere suo ad crassiora descendit intestina, &per orbiculares villos extruditur. Haec vera est Galeni philosophia: qua docemur non trahi ab intestinis, sed pelli à ventriculo chylum. Sunt tamen iuniorum quamplurimi, qui tractricem illam vim intestinis omnibus, praesertim gracilibus, inesse sibi persuadent; fulti, vt opinor, Arabum authoritate, &ratiunculis quibusdam. Scribit Auicenna fen 1. primi: chylum à ventriculo ad intestina prolabi, duarum facultatum vi, ventriculi expultrice &intestinorum attractrice, quod etiam repetit 13. De animalibus. AuctoQuid sit officialis actio. Quid priuata. Ad priuatam actionem villis non est opus. Nulla est communis facultas attractrix in intestinis.