# Historia anatomica 295.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 295.5 to 295.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/295.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/295.5

Sanè voluit Galenus coqui in ventriculo chylum, totoque coctionis tempore pylorum intercludi, ne quid siue crassum, siue liquidum elabatur, nisi planè coctum, laeuigatum & elaboratum sit; perfecta coctione oblectari cognatione quadam chylo ventriculum; tandem aperta mira Naturae prouidentia membranula, pelli tanquam redundas quid, & superfluum, prolabique in intestina, in quorum anfractibus dum moratur, sugitur à mesenterij venis tenuior chyli portio cremori persimilis; crassior verò & pondere suo ad crassiora descendit intestina, & per orbiculares villos extruditur. Haec vera est Galeni philosophia: qua docemur non trahi ab intestinis, sed pelli à ventriculo chylum. Sunt tamen iuniorum quamplurimi, qui tractricem illam vim intestinis omnibus, praesertim gracilibus, inesse sibi persuadent; fulti, vt opinor, Arabum authoritate, & ratiunculis quibusdam. Scribit Auicenna fen 1. primi: chylum à ventriculo ad intestina prolabi, duarum facultatum vi, ventriculi expultrice & intestinorum attractrice, quod etiam repetit 13. De animalibus. AuctoQuid sit officialis actio. Quid priuata. Ad priuatam actionem villis non est opus. Nulla est communis facultas attractrix in intestinis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
