# Historia anatomica 296-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/296-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/296-2

singulae Galeni auctoritaSes. ritati fauet & astipulatur triplex ratio. Primùm, partes omnes familiarem succum trahere nemo inficiabitur: at chylus familiare est intestinorum alimentum quo aluntur, vt ventriculus. Praeterea, si à ventriculo tantùm pellitur chylus, motus ille violentus erit: at nutritionem vi & impetu fieri absurdissimum est, ita enim non duraret: trahitur ergo, non pellitur alimentum. Postremò, intestinis villi obtenduntur recti, at rectos tractionis gratia comparatos esse norunt omnes. Verùm quàm sint leuia & puerilia haec, vel nouunculus etiam iudicabit. Quod enim de intestinorum & ventriculi nutritione in primis obtrudunt, non admittimus: non alitur chylo ventriculus, sed eius praesentia oblectatur tantùm, trahit per venas gastricas & coronariam, sanguinem quem assimilat, vt suo loco demonstrabitur: non aluntur intestina chylo, sed sanguine per mesaraicas venas delato, propterea non trahunt intestina chylum vt eo alantur. Dum ventriculi chylum pellentis motum violentum esse putant, errant, ni fallor, toto caelo: naturalis enim est, quia ventriculi contractionem sequitur, cui naturalis alimenti forma grauitas quippe, non repugnat. Postremò, quae de villis rectis obiiciunt, omnino negamus. Est enim in vtraque intestinorum tunica vnicum tantùm villorum circularium genus. Quod si fibrae quaedam appareant rectae, non in tenuibus, quae chylum continent, intestinis, sed in postremo tantùm (rectum dicunt) conspicuae sunt, in quo faeces tantùm asseruari etiam inuiti fatebuntur. Sed demus in vtraque intestinorum tunica villos adesse rectos, non propterea tractricem facultatem admittere congemur. Neque enim fibrae omnes rectae ad tractionem perpetuò sunt comparatae. Id eleganter exponit Galenus 4. De vsu partium, vbi docet recto tantùm intestino rectas fibras appositas, non ad tractionem, sed ad transuersarum tutelam: periculum enim erat ne orbiculares fibrae secederent, & mutuo auellerentur, nisi extrinsecus à rectis, tanquam vinculo quodam arctarentur: sic venarum tunicae villos habent rectos, non ad tractionem, sed ad Sυσπάθειαν tantùm: sic complectendis retinendisque circularibus fasciis, vincula recta obtendere solemus. An intestina vim habeant retentricem.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
