Latin
QVAEST. XI
André Du Laurens, Historia anatomica 296-3
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XI. VAE superiùs propositae sunt Galeni auctoritates, vnicam esse intestinorum vim, expultricem puta, conficiebant: sunt tamen qui eiusdem Galeni auctoritatibus fulti retentricem &concoctricem non priuatam modò, sed officialem &communem agnoscunt. De retentrice primùm disputabimus, mox de assimilatrice dicturi. Galen. Commentariis ad Aphoris. 22. section. 3. ad Aphorism. 12. sect. 4. ad Aphoris. I. section. 6. ad sent. 53. sect. 3. libri 3. Epidem necnon I. De crisibus, lienteriae naturam &caussas exponens, ad retentricis imbecillitatem refert, non proprij alimenti, id est, sanguinis, sed chyli contenti: idem voluit Auicenna 13. tertij, tractatu 5. c. 5. Praeterea 3. De symptomatum caussis, facultatem concoctricem in pueris validiorem esse vult; retentricem autem &expultricem imbecilliorem; quia frequentes sunt illis deiectiones. At quae deiiciuntur, in intestinis continentur. Est ergo debilior intestinorum retentrix facultas. Quinetiam libello De medicinis, expertis medicamenta praescribit ad alui fluxum stiptica, quae vim intestinorum roborant nos in diarrhoea, externa roborantia &astringentia admouemus. Accedit, quod plerisque astricta sunt aluo, cuius astrictionis caussam referunt ad retentricis robur, ex Galeni Commentario ad Aphoris. 20. sectionis 2. Postremò necessaria fuit &chyli &faecum retentio, chyli quidem, ne alimentum confestim elabens gulae insaturabilique abdominis seruituti nos manciparet: faecum verò, ne continenter &intempestiuè eas extrudere cogeremur. Haec &similia proponunt, vt doceant vim esse aliquam intestinorum, in chylo &faecibus retinendis: quae, quoniam sunt à Galeni &veterum decretis alienissima, lubet singula Galeni dicta ita interpretari. Lienteria non intestinorum sed ventriculi est affectus: estque symptoma in praepropera egestione σιτίων ἀμεταβλήτων, id est, ciborum mutationis penè omnis expertium; ita namque definit Galenus lienteriam, quando cibi nullo modo cocti &alterati egeruntur, propterea malè lienteriam laeuitatem intestinorum vocant; quia interdum cum asperitate esse potest, &solius ventriculi, non intestinorum affectus est.