Latin
QUAEST. XII
André Du Laurens, Historia anatomica 298
Unproofread scanNot analysed yet
Ad tertiam, Ad quartam, Causae deiectionis tardae Ad quintam, Faecum retentis animalis est, non natisralis, Tria in pinni coctione spectanda. delineationem, in medio sinu formam, in postremo absolutionem adipiscitur. Ita in Naturae operibus varij sunt gradus. Coctio haec &spirituum &alimenti, siue priuata sit, siue officialis, citra villorum fit ministerium, solius caloris opera &ingenita proprietate perficitur, propterea alteratio dicitur à Galeno 4. De vsu partium, &3. De naturalibus facultatibus. Hanc coquendi &alterandi chyli facultatem intestinis non denegat Galenus. Ita enim scriptum testatumque reliquit 4. De vsu partium. Intestina, licet coquendi chyli gratia constructa non sint, sed continendi &distribuendi tantùm; tamen, quia nunquam iners &otiosa est Natura, in ipso per incestina transitu elaborationem perfectam consequitur chylus, non secus ac in maioribus venis facultas est quaedam αὐματοποιητικὴ. Galeni sententiam sequuti sunt Aretaeus libro primo De caussis &signis chronicorum morborum capite 15. &Auerrhois. Auctoritati fauet &astipulatur ratio. Etenim intestinorum &ventriculi eadem est substantia, siue temperiem, siue colorem, siue tunicarum contextum spectes. Coquitur ergo in ventriculo chylus, ibique ideam, speciem &formam chyli consequitur: sed dum in anfractibus intestinorum &interioris tunicae rugis moratur, alterationem aliquam subit. Scio apud quosdam nouum percrebuisse dogma, vt verè παραδοξ, ον, ita &κακόδοξον, plus posse in chylo conficiendo intestina quàm ventriculum, neque coctionis tempore pylorum intercludi, sed statim à ventriculo ad ἔντερα prolabi alimentum nondum planè coctum. Proferunt sua nobis exempla. In vulneribus (aiunt) hypochondriorum &intestinorum tenuium cernimus profluere chylum nondum planè coctum: ergo formam &perfectionem in ventriculo non erat adeptum. Quinetiam in exomphalosi cibi nondum plane elaborati exeunt, &aestate media dum gelidam potamus, frigoris vim momentò in intestinis percipimus. Sed non vident in vulneribus &exomphalosi malè affecta esse intestina, statimque in eorum sympathiam trahi ventriculum; tum ob communionem &similitudinem ge neris, tum ob viciniam. Extat enim aureola Hippocratis sententia libello περὶ χυμῶν: Τὰ ἐχτὺς καὶ κοινὰ ἐν τοῖσι παθήμασι, πρῶτα καὶ μάλιστα κακοῦται: id est, quae sunt propinqua quaeque communia, primùm illa maximeque affici solent. Quid mirum ergo si è vulnere liquidum &crudum adhuc alimentum effluat: Liquida (fateor) celerrimè pręterlabuntur, sed cita est etiam &praeceps eorum alteratio. Vix fieri posse credunt tantam ciborum copiam à voracibus &sycophantis deglutitam, à solo ventriculo contineri posse, cum eius amplitudo quinque palmorum capacitatem non excedat, Hippocrati. Sed sciant membranosum esse ventriculum, &in omnem dimensionem facilè amplificari: deindè in sycophantis &voracibus non perfectè coqui chylum; quia copiae pondere laxatur membranula ostiaria. Sit itaque hoc persuasum omnibus, coqui in ventriculo chylum, perfici autem in gracilibus intestinis. De vi intestinorum expultrice, &eorundem motu peristaltico,