Latin
QVAESTIO XIII
André Du Laurens, Historia anatomica 299
Unproofread scanNot analysed yet
Si pertinaces animos &temeraria ingenia hęc non mouent, saltem vrgebit actionis necessitas, quae causa est finalis, debuerunt faeculenta necessariò extrudi: fuit ergo excretrix facultas haec necessaria, imò expultricis maior est quàm tractricis necessitas, &natura perpetuò magis est diligens ad expulsionem rei noxiae, quàm ad tractionem vtilis &necessariae: sic iamiam morientium exspiratio inspiratione validior: pellitur enim exspiratione fumidus vapor cordi molestus, trahitur inspiratione aër cordi εὔπρόσφυτος, &consocialis. Est ergo intestinorum expultrix validissima. Sed modus expulsionis non omnibus cognitus est. Ego in apertam lucem proferre conabor. Expulsio faecum motu perficitur locali. Motus ille duplex; naturalis vnus, animalis alter, naturalis, intestinorum est proprius; animalis, musculorum abdominis. Naturalem appello, quicunque voluntarius non est; animalem, qui sponte &παραιρετικῶς perficitur. Naturalem antiqui περι σταλτικὸν vocarunt: fit per transuersos &orbiculares villos, intestina contrahentes: hic rursum duplex, vnus κατὰ φύσιν, id est, secundum naturam, alter παρὰ φύσιν, id est, praeter naturam. Ille fit contrahentibus &colligentibus sese intestinis supernè deorsum, quo motu infra transmittuntur humores noxij, flatus &faeces. Hic contrario omnino motu perficitur colligentibus sese circularibus fibris infernè sursum, &ἄνω ἄλλησις dicitur: in motu hoc &flatus, &chylus, &faeces per superiora excernuntur, nihil per inferiora deiicitur, ne clysteribus quidem inditis acrioribus, φύσαν κωλύει περανου, ἄλλα παλινδρομέειν ποιέσι: flatum (inquit Galenus) prohibet hic motus infra transmit ti, sed ipsum facit supra recurrere. Deprauati huius motus causam agnouit triplicem diuinus Senex; inflammationem, oppilationem contumacissimam &leuem interdum vlcerationem: inflammatio omnis meatus angustat: oppilatio occludit penitus. Itaque cùm praeterlabi nequeant faeces, expultrix primùm obseruato ordine à Natura instituto, orditur à superiore parte contractionem, vt excrementum pellat; hoc semel &iterum tentat; sed cùm inanes &irriti sint conatus, inuerso ordine contractionem ab infernis inchoat, idque tanta vi, vt, (proh dolor) &chylus, &fęces per os excernantur: tam diligens &solicita est Natura de noxij exclusione. Leuis etiam intestini exulceratio, motus deprauati caussa esse potest: nam proritatione illa afflictum intestinum, transmittit sursum quae laesura erant, ac mutata velificatione, cursum inflectit sursum contra naturam: quem olim naturaliter deorsum tenebat. Motum hunc peristalticum naturali contrarium, in miserrimo illo affectu, quem ileum di cunt, experimur, in quo sedes ita clauditur, vt ne acum quidem possis adigere: clysteres verò citissimè absorbentur, contractis infernè sursum orbicularibus villis: hunc affectum praecipitem &periculosum admodùm iudicat Hippocrates libro περὶ παθῶν. Ἔστι δὲ τὸ νούσημα ὀξὺ, καὶ ἐπικίνδυνον. Est alter motus quo extruduntur fęces, animalis &voluntarius: hic opera musculorum abdominis perficitur; contracti enim musculi intestina premunt; hinc faecum exclusio: hunc motum iuuant diaphragma &peritonaeum. Octo enim musculi, dum abdomen &intestina aequaliter comprimunt, ad vtrosque meatus, superiorem scilicet, qui est ad stomachum; &inferiorem, qui est ad anum, excrementa pariter pellunt; opus ergo fuit aliquo, quod ad infimas partes pelleret, auerteret autem à supernis, eiusmodi est diaphragma. An clysteres ad ventriculum vsque ferri possint.