Latin
CAP. XVIII
André Du Laurens, Historia anatomica 30
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt partes, quae principij rationem habent, eiusmodi sunt cerebrum, cor, hepar, &Mtestes; sunt quae à principibus oriuntur, eisque subministrant, vt nerui, arteriae, venae, &seminaria vasa: sunt quę nec aliorum gubernationi pręsunt, nec aliunde gubernantur, sed innatas tantum habent facultates, vt ossa, cartilagines, vincula, membranae; sunt postremo partes, quae &insitas, &aliunde influentes vires habent, vt motus sensusque organa. Arabes partium diuisiones colligunt, à substantia, temperie, iis quae temperiem consequuntur, &iis quae parti accidunt. Itaque partium aliae sunt carnosae, alię spermaticę aliae calidę, alię frigidę, aliae humidę, alię siccę; alię molles, alię durę; alię mobiles, alię immobiles; alię denique sensu pręditę, alię insensiles. Quę sensu pollent, aut illum habent exquisitum, aut paulo hebetiorem. Exquisitum habere dicuntur tribus modis; vel ob sensus perfectionem; sic cutis quę volam manus integit, maximeque summos digitos, exactius qualitates tractabiles persentit; vel quia à qualitatibus, quę sensum feriunt, tum internis, tum extrinsecus occursantibus, celerius faciliusque leditur; sic oculus acerrimi sensus esse dicitur; vel quia peculiarem &determinatum sensum habet, quem alibi reperire non liceat; sic os ventriculi sensus est exquisitissimi, vt reliquarum partium exhaustum &suctum persentiat, &genitalia vtriusque sexus incredibili libidinis ęstro percita sunt. Vulgus anatomicorum totum corpus in caput, thoracem, ventrem imum, &artus diuidit; Aegyptij in caput, collum, thoracem, manus &crura; Diocles in caput, thoracem, ventrem &vesicam. Fernelius secundò Methodi corpus in publicas &priuatas regiones dirimit, idque meo iudicio accommodatè ad praxim. Publica regio triplex est; vna vereque prima, è gula in mediam iecoris partem dirigitur, in qua ventriculus, venę mesaraicę, caua iecoris, lien &his interiectum pancreas includuntur. Altera è medio iecore in tenues partium singularum venas excurrit, comprehendens iocinoris conuexa, omnem venam cauam, atque illi comitem arteriam maiorem, &quicquid eorum incidit inter axillas &inguina. Tertia regio musculos complectitur, membranas, ossa, omnem denique corporis molem. Priuatę regiones multę sunt, quę propria etiam habent superuacua &peculiares expurgationis ductus. AVVN