# Historia anatomica 300

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/300

Efficiens caussae foetoris. Materialis caussa. Cur hominis stercus magis foetet. Galenus contrà, quantumuis impetu iniiciatur liquor, vix ieiunum intestinum attingere existimauit: nam 5. Methodi, vlcera pulmonum, thoracis & ventriculi per ea quae assumuntur, curat, id est, quae per os ingeruntur; intestinorum verò vlcera & assumptis per os, & iniectis per anum sanat, adhibita hac distinctione, vt si vlcus crassiora obsideat intestina, iniectis mitescat; sin tenuia, assumptis potius: hoc idem repetit 13. Methodi. Ego Galeno potiùs quàm Rhasio hac in re assentior. Obseruaui enim intestina resiccata septies longitudinem corporis aequare, & Hippocrati libello De hominis structura, longitudo intestinorum cubitorum est trium & decem: sed non obstaret sola longitudo, nisi anfractus gyri & orbes quanplurimi liquoris iniecti vim & impetum sisterent. Scistimo itaque iniectos liquores ad cęcum tantùm ferri, nec vlterius progredi. Proferam hîc quae saepè in resiccatis & distentis intestinis expertus sum, noua fortasse, & à paucis animaauersa. Si per duodenum iniiciatur liquor. facilè per rectum exibit; contrà, si per rectum iniiciatur, morabitur in caeci appendice, nec vlterius pręterfluet, quod arguit adesse in caeci extremo valuulam, quae mira Naturae prouidentia faecum & inutilium humorum refluxum impediat, vt in meatu apparet cholydocho, & membranulis cordis. Sed aduersari videtur nobis Galenus 3. De symptomatum caussis. Nonnullis (inquit) clysteres iniecti ita ascenderunt, vt vomitione reiecti sint, non secus ac faeces per lethales voluulos sępe euomuntur. Verùm pugnantia non est loquutus Galenus. Aliud enim est de ventriculo bene affecto disserere, aliud de ventriculo laborante: si bene afficiatur ventriculus, nunquam ad eum ferri poterit liquor; sed si malè afficiatur & famescat, vt in boulimia, trahet ab inferioribus non iniectos modò liquores, sed etiam faeces. Quemadmodum enim famelicum hepar crudos & planè incoctos succos à venoso genere trahit; ita ventriculus, faeces & iniectos liquores saepè prolectat. Si deprauetur etiam naturalis intestinorum motus, colligentibus sese circularibus villis infernè sursum, poterit iniectus liquor ad ventriculum vsque ascendere. Obiicies, clysteres nutrientes ferri ad hepar vsque. Respondeo, non ferri eo sponte & impetu iniecti liquoris, sed trahi à venis mesenterij, indeque ad hepar transportari. De faecum foetore.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
