# Historia anatomica 302

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/302

Neceßitas ventriculi. CAP. XVI. Venae portae diuaricatio. VONIAM per intestina & mesenterium venae portae pro pagines disseminantur, postulat sectionis ordo, vt venae huius distributionem hîc subtexamus. Sed quoniam libro quarto eius historiam & quae in ea occurrunt controuersa accuratè descripsimus, singula hîc transcribere, hominis esset otio abutentis: consulat ergo studiosus lector caput quartum & quaestionem quintam libri quarti. Hîc sufficiat annotare, exquisitam venae huius & ramorum omnium sectionem periti artificis manum postulare. De ventriculo. CAP. XVII. ENTRICVLVM cibi potionisque commune receptaculum, & primę coctionis officinam, veteres Graeci, κοιλίαν καὶ γασέ& antonomasticos appellarunt. Est enim τῆς κοιλίης apud Hippocratem acceptio multiplex. Saepe τῆς κοιλίης & γαστέρος nomine, tota illa ventris capacitas, & amplitudo designatur, quae definitur à sterno ad pubem: sic κοιλίη ὑγρὴ, στερεὴ, ταραχώδης, ἐκφυση μένη, ἀπειλημμένη, δυσώδης: id est, aluus liquida, astricta, perturbata, flatibus distenta, suppressa, foetida, in prognostico, Aphorismis & Coacis dicitur. Interdum κοιλίη conspicuam omnem, eamque internam cauitatem denotat, vt cerebri, cordis, thoracis: sic vterum κοιλίὴν νευρώδη appellat 2. De morbis mulierum. Aliquando cauitatem omnem etiam vix sensilem designat; sic musculorum interstitia & spatia eorundem vacua κοιλίαι dicuntur, Aphoris. 20. sectionis 6. & libello περὶ τεχνῆς. Sed propriè & κατ᾽ ἐξοχὴν, τῆς κοιλίης & γασέρος nomine ventriculum intelligimus, cibi ac potus receptaculum, & velut promptuarium quoddam, cuius in oeconomia naturali maxima est dignitas, sed necessitas multò maior. Dignitatem haec inter cętera luculenter testantur, quòd maxima sit illius in totius corporis alteratione & immutatione facultas: propterea Quintus Serenus regem appellauit. Videte aureolam hac de re & obscurissimam summi Hippocratis sectione 4. lib. 6. Epidemion sententiam: Ο θερμοκοίλιοι, ψυχρόσάρκοι καὶ λεπτοὶ, οὗτοι ἐπιφλεβοὶ καὶ ὀρυθυμότεροι. Qui ventriculo sunt calido, carnes habent frigidas, sunt venosi & iracundi: ventriculus enim exaestuans chylum gignit nidorulentum & semiputrem; ex praua chylosi non fit laudabilis haematosis; impurum sanguinem carnes non trahunt, ita suo genio & viuifico nectare defraudatae, refrigerantur; quia tantum habemus caloris, quantum sanguinis; venae autem impuro hoc sanguine opplete turgent; hinc iracundia, accensis & putrescentibus succis prohibita transpiratione: haec ventriculi est dignitas. Necessitatem verò libello περὶ χυμῶν his verbis diuinus expressit Hippocrates: ὥσπερ τοῖσι δένδροισιν ἡ γῆ, οὕτωτοῖσι σώοισιν ἡ γαστὴρ, id est, qualis terra arboribus, talis venter animalibus: vnde si vel minimum afficiatur, aut diuturna officij vacuitate reddatur ignauior, tota corruit statim atque labascit naturalis oeconomia. Sectione tertia lib. sexti Epidem. ἡ κοιλίης νάρκωσις ἡ τῶν ἄλλων ξύγχυσις, ἡ τῶν ἀγγεῖων ἀκαθαροιη: id est, ventris segnities omnium confusio, vasorumque impuritas: huius Venpraestantissimi & tam necessarij coqui historiam describere iam aggredior.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
