Latin
QVAEST. XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tunica interior. Crustae vsus. Tunica exterior. Tertia tunica communis. caua transportant. Arteriae ferè totidem venas has comitantur à coeliaco ramoNerui adsunt insignes à sexto cerebri coniugio, qui superiori orificio mutuo conplexu implicati, in reliquum ventriculi corpus multiplici serie distributi, in tenues ramulos exhauriuntur. Pręter hęc vasa reperitur interdum meatus cholidochus in ventriculi fundum ferri; sed vitiosa est haec conformatio, suntque ij κακοστόμαχοι, &ab ipso statim vitae primordio miseri, quia bilem euomunt perpetuò, appellanturque πικρόχολοι ἄνω: hęc totius ventriculi est structura, hae partes sunt similares, quibus vniuersum ventriculi corpus coagmentatur. De partibus ventriculi dissimilaribus, orificiis quippe &fundo.