Latin
CAPVT XVIII
André Du Laurens, Historia anatomica 305
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia superest ventriculi pars in medio ferè epigastrij sita, in sinistrum tamen potius, quam dextrum inclinans latus, fundum appellant ventriculi, ciborum promptuarium, &alimentorum vasculum; hîc sedem statuunt Medici coctionis primae: non enim in orificiis, sed in fundo perficitur chylosis, idque tum ingenita proprietate, formaque specifica, tum insito ventriculi &vicinarum partium calore: propterea sagax &prouidens Natura ventriculum vndiquaque par tibus fouit, quae non secus atque lebeti magno circumiectus ignis coctioni auxiliantur. Dextera parte ventriculum hepar ad vnguem amplectitur; sinistra lienis rarum parenchyma: superiore adest diaphragma, quod tum proprio calore, tum alieno, quem à corde mutuatur, ventriculum fouet; inferiore omentum &colum intestinum adipe copioso circumfusum; parte anteriore epiploon, tanquam tegmentum obtenditur, iuuantibus peritonaeo, abdominis musculis, &vena vmbilicali; posteriore parte adest spina, &spinales vocati musculi; illa, vt propugnaculum; hi, velut substerniculum quoddam molle, tandemque venae cauae &magnae arteriae truncus. Connectitur ventriculus cum venoso &arterioso genere per venas &arterias quamplurimas, cum cerebro per neruos insignes, cum oesophago per superius orificium, cum intestinis per pylorum: denique cum partibus in ventre inferiore contentis peritonaei communione &interiectu. Mouetur ventriculus naturali, non animali, id est, voluntario motu. Ventriculi duplex est vsus. Primus, vt cibi potionisque sit receptaculum: alter, vt chylificet. Illum praestat, quia cauum: hunc verò, à forma &temperie.