# Historia anatomica 305

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/305

Tertia superest ventriculi pars in medio ferè epigastrij sita, in sinistrum tamen potius, quam dextrum inclinans latus, fundum appellant ventriculi, ciborum promptuarium, & alimentorum vasculum; hîc sedem statuunt Medici coctionis primae: non enim in orificiis, sed in fundo perficitur chylosis, idque tum ingenita proprietate, formaque specifica, tum insito ventriculi & vicinarum partium calore: propterea sagax & prouidens Natura ventriculum vndiquaque par tibus fouit, quae non secus atque lebeti magno circumiectus ignis coctioni auxiliantur. Dextera parte ventriculum hepar ad vnguem amplectitur; sinistra lienis rarum parenchyma: superiore adest diaphragma, quod tum proprio calore, tum alieno, quem à corde mutuatur, ventriculum fouet; inferiore omentum & colum intestinum adipe copioso circumfusum; parte anteriore epiploon, tanquam tegmentum obtenditur, iuuantibus peritonaeo, abdominis musculis, & vena vmbilicali; posteriore parte adest spina, & spinales vocati musculi; illa, vt propugnaculum; hi, velut substerniculum quoddam molle, tandemque venae cauae & magnae arteriae truncus. Connectitur ventriculus cum venoso & arterioso genere per venas & arterias quamplurimas, cum cerebro per neruos insignes, cum oesophago per superius orificium, cum intestinis per pylorum: denique cum partibus in ventre inferiore contentis peritonaei communione & interiectu. Mouetur ventriculus naturali, non animali, id est, voluntario motu. Ventriculi duplex est vsus. Primus, vt cibi potionisque sit receptaculum: alter, vt chylificet. Illum praestat, quia cauum: hunc verò, à forma & temperie.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
