Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 306
Unproofread scanNot analysed yet
copicorum laborante ventriculi orificio. Pars haec ventriculi est erificium superius, quod veteres Graeci, vt annotauit Galenus 5. De loc. affect. 3. De crisibus, &Commentar. ad sect. 3. Prognost. καρδίαν appellarunt. Hîc sedem statuunt omnes appetentiae animalis, &famis, quae suctionis sensus est. Sensum hunc praebent duo insignes nerui stomachici dicti, à sexta coniugatione orti. Quomodo autem appetentia haec animalis excitetur, docuit eleganter Galenus I. de Symptomatum caussis. Ad cuius loci illustrationem haec annotanda, appetentiam animalem duplicem esse, vnam naturaliter constitutam; alteram, morbosam &deprauatam: ad illam quinque necessariò concurrunt symptomata, quae hoc ordine sese consequuntur. Primùm, necessarius est exhaustus partium, deinde earundem suctus &tractus, exhaustae enim particulae trahunt à vicinis, hae ab aliis continuatione, donec ad aliquod extremum peruentum fuerit; extremum hoc ventriculi est orificium superius, vbi cessat tractus: ex tractu tertium sequitur symptoma, diuulsio oris ventriculi, ex diuulsione, sensus; ex sensu, appetitus. In deprauata appetentia idem symptomatum ordo, &series non obseruatur. Namque in boulimo fames est sine appetitu, &in canina appetentia appetitus est sine fame. In houlimo partes omnes exhaustae &famelicae trahunt à ventriculo, hunc vndiquaque lancinant diuelluntque; sed illius diuulsionis nulla fit sensio; hinc nullus appetitus: reliquae verò partes defraudatae alimento marcescunt. Τῆς ἀναισθησίας hoc est, insensibilitatis caussa, est refrigeratio nerui, obstructio eiusdem, exolutio facultatis appetentis: contrà in canina appetentia nulla est partium inanitio, sed suctionis sensus exquisitissimus, ob humoris frigidi &acidi praesentiam: curatur thorexi, id est, meri potione apud Hippocratem Aphor. 21. sect. 2. Ex his itaque planum fit &apertum, excitari appetentiam animalem in orificio ventriculi, quod tam exquisito sensu pollet, vt tangendi organum vocetur, libro De instrumento odoratus. Hîc vnicus superest scrupulus, quomodo appetendi facultas, cùm ad sentientem referatur, in orificio ventriculi sedem habeat: constat enim animalium omnium facultatum sedem esse in cerebro. Expedita responsio est, appetendi facultatem in cerebro esse, sed efficientiam &actionem in ore ventriculi. Sic videndi facultas in cerebro est, sed visio in oculo perficitur. Sic motrix facultas in cerebro est, musculus autem voluntarij motus immediatum est organum. Si obiicias, hepar appetentis facultatis sedem esse. Dic, appetentis quidem quae sine sensu est &concupiscibilis sedem esse, sed non sentientis. Caeterùm licet ventriculi appetitus cum sensu sit, non est tamen cum cognitione. De orificij superioris situ &consensu.