# Historia anatomica 306-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/306-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/306-2

QVAEST. XVIII. E situ huius orificij non leuis, nec inutilis existit controuersia: eius enim dissolutio litem dirimet, quae est inter Medicos de admotione topicorum. onuenit inter omnes ad laeuam magis, quàm dextram inclinare, sed an propiùs ad spinam quàm ad xiphoidem accedat, certatur. Sunt qui sub cartilagine xiphoide situm velint, quam ob id naturam construxisse putant, vt huius esset propugnaculum. Vomituri (inquiunt) dolorem sentiunt ad hanc cartilaginem, non ad vertebram, & Hippocrates sectione 3. libri De articulis, distentionem istam ventriculi ad partes anticas agnouit: cùm ait, ventris repletionem esse directionem costarum fractarum. Nos cum Galeno situm huic orificio assignauimus in sinistra parte spinam versus; non quòd spinae accumbat vt oesophagus, sed quod propiùs ad spinam, quàm ad xiphoidem accedat: propterea laborante oesophago & orificio superiore, parti posteriori admouenda censemus, & anteriori etiam topica. Quae proposita sunt de dolore vomiturientium & directione costarum, ad ventriculi fundum sunt referenda: neque enim, vt annotatum est, in orificiis continentur alimenta ingesta, sed in ventriculi cauitate, eam autem ad xiphoidem potius, quàm ad vertebras vergere non negamus. Cur autem laborante orificio superiore doleat sternum, ratio est Anatomica.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
