# Historia anatomica 308.4-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 308.4 to 308.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/308.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/308.4

Quis ventriculum tunc temporis chylo refici asseuerabit, cùm nulla fiat in eo chylosis? Alitur tamen vt & reliquae corporis partes. Postremo ex nutritionis similitudine id demonstrari potest. Aluntur sanguine membranosae omnes corporis partes, quidni etiam ventriculus? Concludamus ergo, nutriri ventriculum sanguine, non in venis portae inchoato, sed vi parenchymatis elaborato. Sunt tamen ex Neotericis docti quidam, Thomas Veiga, & Laurentius lobertus, qui tenuiore chyli portione ali ventriculum rationibus multis contendunt, quas sigillatim oppugnare non erit difficile. Opponunt in primis Galeni authoritatem, qui 3. De natural. facult. & 4. De vsu partium, ventriculum chylo refici & nutriri apertissimis verbis docet. Nos ex eodem Galeno duplicem nutritionem agnoscimus: perfectam vnam, quae est assimilatio, summum & postremum Naturae opus; alteram imperfectam illius aemulam, quae oblectatio quaedam est ex qualitatis cognatione, lasciuam vocat Galenus. Posteriore hac, chylo refici ventriculum voluit Galenus, non priere. Obiiciunt secundò, ad ventriculum & intestina ferri tantùm venae portae propagines, quarum hoc vnicum est munus, chylum ad hepar transuehere; nulli autem à vena caua ad ventriculum deriuantur rami: quare non sanguine in hepate excocto, sed chylo alentur nutritionis organa. Ineptissimum (ni fallor) argumentum: namque si soli venae cauae riuuli alimentarium sanguinem continerent, & portae rami omnes soli chylo vehendo essent dicati, lien, mesenterium, omentum chylo alerentur; quia nulli à caua ad partes has rami disseminantur, sic & crassiora intestina chylum assimilarent, in quibus tamen faeces omnino exsuccatas contineri certissimum est. Tertia eorum ratio ex dissectione petitur. Hiant tantùm venae ad ventriculum, non disseminantur per tunicas: sugunt ergo potius quàm nutriant. Deus bone! quę noua est haec Anatome? Annon per omnes ventriculi tunicas gastrica duplex expanditur? Annon coronaria stomachica totum orificium superius coronae instar cingit, ramulosque hinc inde spargit? Similis est (mihi credite, harum & reliquarum venarum insertio. Est aliud doctissimi Veigae argumentum. Organa (inquit) primae coctioni dicata, Quarta. ignobiliora sunt, & multò vitiosiore succo constant quàm caro. Debent itaque impuriore succo, & nondum in hepate cocto ali. Sed absurdissima ratio, ossa enim ventriculo & intesti. Confutatio. nis ignobiliora & frigidiora sanguine per venam cauam delato aluntur, & membranae ferè omnes eum prolectant sanguinem, qui iam vi parenchymatis excoctus fuit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
