Latin
QVAESTIO XIX
André Du Laurens, Historia anatomica 309
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quinta Quinta. eorum ratio, non inualida, vt putant. Si non alitur chylo ventriculus, cur statim assumpto Responsio. cibo cessat fames, sedatur sitis? Respondemus, duplicem esse famem, naturalem vnam, anima Duplex falem alteram: illa, sine sensu est singulis partibus insita: hęc cum sensu est exquisitissimo soli mes. ventriculo, &praesertim ori propria: illa sedatur sola assimilatione; haec, cùm diuulsionis sit sensus, cessante diuulsione, sedatur. Assumpto cibo cessat statim animalis ventriculi fames; quia oppleto ventriculo cessat illius diuulsio &compressio: Naturalis autem ventriculi fames rigatis interioribus tunicis aliqua ex parte sedatur, sed non omnino, nisi perfecta assimilatione, quae non nisi multa interiecta mora perficitur. Interpretatur Veiga Galeni sententiam, dum scribit, Quicquid nutrit, coctiones tres pertranseat necesse est, hoc ad solam carnosarum partium nutritionem referendum, cùm tamen millies mille in locis solum sanguinem idoneum partium alimentum significarit Galenus. Praeterea, cùm falsum hoc dogma tueri non posse videat, triplicem in ventriculi nutritione coctionem agnoscit, primam omnium chylosin, quę in fundo perficitur: secundam, haematosin, quę in venis ventriculi; tertiam homiosin, assimilationem, quae in tunicis. Itaque chylum à venis sugi vult, mox verti in sanguinem, tandemque rursum trahi à ventriculo. Sed hic error triplex; primum certum est ruborem Error Veigae. sanguini non conciliari nisi per contactum parenchymatis. Deinde, non video, cur potiùs trahatur à venis chylus, quàm à tunicis ventriculi, si tanta est chyli &membranarum ventriculi substantię similitudo. Postremò, si trahitur à venis chylus, ibique rudimentum sanguinis consequitur, habeo perpetuò ventriculum non ali chylo immediatè, sed sanguine.