# Historia anatomica 309-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/309-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/309-2

HISTORIA ANATOMICA. De hepate. CAP. XIX. ARTIVM in regione infima contentarum vnica est princeps, & absolutè necessaria, Gręci ἥπαρ, παρὰ τὸ ἐπρθαι καὶ κεκυρNomen. τῶα, Latini iecur vocant, quòd iuxta cordis vires potestatem exerceat suam. Huic ventriculus cibum tanquam famulus subministrat; vesicula, lien, renes, regiae huius domus illuuiem expurgant, & velut à culina extrudunt. Est hepar τῶν φλεβῶν Hepatis dignitas. ῥίζωμα, Hippocrati libello De alimento, αἱματώσεως θησαυρισμὸς, officina sanguinis, naturalis spiritus autor, venarum principium, non γενέσεως, sed διοικήσεως, quibus tanquam riuis vniuersam membrorum rempublicam irrigat, & principis instar propriis sumptibus vniuersi corporis familiam alit; vnde Hippocrati primo περι γυναικείων, ἰκμαλέον dicitur fons, & origo gratiosi humoris. Veteres quidam τὴν εὔκαρπον γὴν, id est, terram frugiferam vocarunt. Platoni sedes est amoris, & concupiscentiae, ἀρχὴ τοῦ ἐπιθυμητικοῦ: huic diuinationem tribuit; vultque ὑπὸ τῶν εἰδώλων καὶ φαντασμάτων moueri. Hinc Titij fabella, & vulgatum illud, Cogit amare iecur. Medici naturalem facultatem in eo locant. Ab illo enim, quae nutrici facultati famulatur appetentia, singulis partibus, sed pręsertim ori ventriculi communicatur; vnde fit vt qui hepatis ἀτονία aut scirrho laborant, sint ἀπόσιτοι πάντων γευμάτων, cibos omnes auersentur, maximeque carnes & vinum fastidiant. Quae verò ad speciei conseruationem singulis animalibus insita est procreandi libido, à iecore ad testes diffunditur. In huius visceris εὑπραγία fundamentum principatuum, ac facultatum vitalium & animalium situm est, vt in eiusdem κακοπραγία destructio, & superficiei totius color ab hepatis constitutione immediatè pendet: qualis enim humor, talis color in cute efflorescit; at hepar humorum omnium prima est officina.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
